Turris Babel/Liber tertius/Sectio III/Caput VI

E Wikisource

Liber tertius, Sectio III, Caput VI
1679
 Liber tertius, sectio III, caput V Liber tertius, sectio III, caput VII 

Caput vi.

De lingua Illyrica, Dalmatica, Slavonica, ejusque filiabus.


Illyris, hodiè Slavonia, vel Dalmatia, antiquitus Thracia, à Thyras nepote Japheth dicta; Etymon Thraciæ.qui primus hujus regionis possessor fuit; quamvis nonnulli Elisan fratrem ipsius primum hujus regionis colonum, ex vicina Græcia huc motum fuisse existiment. Nos ex Rabbinorum sententia, Thraciam, à Thyras, quasi diceres Thyraciam, etymon suum sumpsisse, verisimiliùs credimus. Qualisnam lingua illa à Thyras in Thraciam traducta fuerit, difficile est conjicere. Hoc constat, hanc posteris temporibus post Christum ex Græco, Latino-Italico, imò et Germanico idiomate, tandem in propriam, et naturalem linguam, ab omnibus differentem degenerasse. Habet tamen complures dialectos, diversis nationibus proprias; et quamvis hodiè, quæ olim Thracia, vel Zervia dicebatur, in innumeras regiones divisa sit, unâ tamen hac linguâ utuntur omnes regiones sub Thracia, sive Illyria comprehensæ; Illyricæ linguæ dialecti.cujusmodi sunt Zervi, Dalmatæ, Bosni, Croatæ, Rasci, Valdavi, Walachi, Podoli, Daci, et coloniæ Boëmorum, Moravorum, Polonorum, et Moscovitarum; de quibus Bibliander. Vide de hisce quàm copiosissimè tractantes, Gesnerum, Sigismundum ab Herberstein, Matthiam Michou Polonum, et Boëmum scriptorem Sigismundum Gelenium.
  Ex hisce patet, linguam Illyricam, sive Sclavonicam, Boëmicam, Polonicam, Lithvanicam, Moscoviticam, et quæ in aula Constantinopolitana maximè in usu est, unam et eandem esse linguam, solummodò diversis, pro conditione diversarum regionum, dialectis corruptam, utpote quæ omnibus cæteris linguis communem corruptionis sortem, cum tempore subiit. Sed relictis hisce, ad literas et characteres explicandos progrediamur.
  Alphabetum Illyricæ linguæ.Duplex Illyrici habent alphabetum literarum iis propriarum, queis in libris conscribendis utuntur. Prius, exceptis aliquibus, Græcorum alphabeto ita simile, ut vix sit litera, quæ non Græcum quid sapiat, et hoc dicitur à Cyrillo episcopo Velegradensi compositum; alterum Divo Hieronymo attribuitur; de quo Bibliander: verùm de hisce vide amplissirme actum in sequenti libro, de principiis linguæ Illyricæ, alphabetisque variis quibus utuntur Dalmatæ. Nihil porrò restat, nisi ut ad meliorem lectoris instructionem, apponamus chronologiam annorum post diluvium, ut quo tempore quisque ex citatis hucusque auctoribus Hebræis, Græcis, Latinis, vixerit, innotescat.

TABULA CHRONOLOGICA
Annorum post diluvium, quâ linguarum ortus, et incrementum exponitur.
Anno
mundi.
1656. Diluvium.
Post
diluvium
anno
1984. Divisio linguarum. Abraham. Cres Rex Cretæ. Incendium Sodomiticum. Regnum Sicyonium in Græcia. Regnum Argivorum. Regnum Assyriorum. Regnum Ægyptiorum. Trismegistus.
2006. Noë moritur, sub quo jam orbis inhabitabatur, urbes condebantur. Inachus, Phoroneus Argivorum Reges.
2158. Sem moritur. Tribus Israël dominantur. Deorum regnum fabulosum.
2373. Moses nascitur. Amenophis Rex Ægyptiorum. Cecrops Rex Atheniensis. Linguæ Græcæ initium.
2493. Moses moritur. Josue, et Judices. Cadmus, Phœnix, Orpheus.
2600. Debora prophetissa Judææ. Picus Saturni filius. Ilium conditur. Sicani, Latii, Aborigines.
2700. Gedeon, et cæteri Judices. Faunus Rex. Tyrus conditur. Pelasgorum in Italiam expeditio, et lingua Græca commixta Latinæ. Sicani, et Aborigines expelluntur ex Italia.
2800. Judices. Jephte filia mactatur. Heli nascitur. Incendium Trojanum. Æneas. Turnus. Lucumones in Hetruria. Sampson apud Philistæos.
2900. Reges Hebræi. Saul, David, et cæteri. Samuel obiit. Homerus nascitur, anno mundi 2960. et non longè post Hesiodus. Templum Salomonis absolutum. Cultus linguæ Græcæ.
3000. Reges Judæ. Achab. Regni Assyriorum finis sub Sardanapalo. Jonas prædicavit Ninivitis. Reges Albæ. Elias 3079. Helisæus. Carthago conditur 3098. Lingua Phœnicia in Africa viget.
3100. Reges Judæ et Israël. Persarum regnum sub Cyro, et Babylon sub Chaldæis Regibus.
3200. Reges Judæ, et Israël. Captivitas Hebræorum in Babylone. Olympiadum initium anno 3208. Romulus nascitur 3214. Roma condita 3230.
3300. Transmigratio Babylonica. Nabuchodonosor. Daniel. Albæ excidium. Thales Milesius. Stesichorus. Græcæ linguæ studium promovetur.
3400. Salathiel. Zorobabel. Finis servitutis Babylonicæ, 70 annorum, 3446. Darius. Cyrus. Tarquinius Superbus. Consules Romani 3473. Pherecydes Pythagoræ præceptor. Poëtæ veteres. Eschylus. Pindarus. Anaxagoras. Linguæ Latinæ ruditas.
3500. Xerxes. Furius Camillus. Vejorum obsidio. Roma capta à Gallis. Herodotus nascitur 3501. Thucydides. Socrates nascitur 3515. Plato. Melissus. Simonides. Empedocles. Diogenes Cynicus. Aristoteles nascitur 3565. Alexander Magnus nascitur 3595. Darius. Demosthenes. Calippus. Demetrius Phalereus.
3600. Alexander Magnus moritur 3625. Regnum Ægyptium Ptolemæorum. Scipio Africanus. Incipit cultura linguæ Latinæ.
3700. Ennius poëta nascitur 3712. Terentius. Archimedes. Hannibal. Cannensis pugna 3707.
3800. Machabæi pro fide trucidati. Judas. Machabæus bella gerit. Pacuvius. Plotius Gallus, primus legit Rhetoricam in lingua Latina. Accius poëta. Lucretius. Marius et Sylla. Bella civilia. Cicero, et Cn. Pompejus nascitur.
3900. Joseph, Joachim, Anna, beatissima Deipara nascitur. Jesus Christus filius Dei anno 3984. Bellum Triumvirorum. M. Tullius Cicero. Julius Cæsar, et Monarchia Romanorum Cæsarum. Ovidius. Horatius. Virgilius florent. Cultus latinæ linguæ magno incremento propagatur


  Anno Christi. Ab anno primo usque ad 100. florent Tibullus, Catullus, Propertius, Dionysius Halicarnassæus. Philo, Orosius, Lucanus, Cornelius Tacitus, Valerius Flaccus, Juvenalis, Martialis, Plinius, Pedianus, poëtæ, sub Augusto usque ad Trajanum.
  Ab Anno Christi 100 usque ad 200. sub Trajano, Adriano, Antonino, etc. usque ad Severum floruerunt, Plutarchus, Pausanias, Favorinus, Ptolemæus, Galenus, Justinus Martyr, Arrhianus, Max. Tyrius, Lucianus, Athenæus, Apulejus, Gallus.
  Ab anno 200 usque ad 300. sub Imperatore Caracalla usque ad Diocletianum floruêre Philostratus, Appianus, Cassiodorus, Plotinus, Censorinus, Porphyrius, Lampridius, Tertullianus.
  Ab anno Christi 300 adusque 400. Constantinus Magnus, et Christianæ religionis propagator, floruêre Juvencus Presbyter, Libanius, Themistius, Claudianus, Ausonius, Synesius, S.S. Patres Eusebius Cæsariensis, Athanasius, Gregorius Nazianzenus, Epiphanius, Ambrosius, Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus.
  Ab anno 400 usque ad 500. imperium Romanum ex Occidente in Orientem translatum, Barbarorum invasio; atque huc usque Latina lingua pura in Italia viguit, sed à Gothis, Alanis, Vandalis, Hunnis, Longobardis corrupta in varia idiomata Italicam, Gallicam, Hispanicam, aliasque degeneravit, Latina lingua solummodo inter literatos permansit. Sed hisce sat et in genere quidem expositis, jam ad IV. Librum, præcipuum hujus operis argumentum progrediamur, in quo linguas et idiomata ex primæva illa rerum confusione in ordinem redigere nobis propositum est. Deus O. M. Spiritus sancti πανταδότου gratia ausibus nostris adsit.
  Verum antequam opus Atlantis polyglossi arduum ordiamur, hoc loco celebrem illam de universali lingua quæstionem examinabimus; et deinde nostram de universali lingua intentionem in curiosi lectoris gratiam apponemus.

 Liber tertius, sectio III, caput V Liber tertius, sectio III, caput VII