Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum IV/Caput I

E Wikisource
 Membrum III, Psalterium B. Virginis Caput II 

PARTIS PRIMÆ

IV. Membrum.

Theoria organices sioniæ

hoc est

Contemplatio Instrumentalis Musicæ, cum in Veteris, tum Novi Testamenti Ecclesia usitatæ;

Ex Bibliis, Ecclesiæ Scriptoribus antiquis et recentioribus, aliisque Autoribus collecta.

Caput i.

De Autoribus Musicæ Instrumentalis et quidem sacræ, carminibus Psalmorum ad cultus divinos a Regibus et populo Dei adhibitæ itemque de propositione et summa huius Theoriæ.

Iubal (Nomen יובָל quod a patre Lamech Iubali inditum videtur, a יובֵל Sono, clangore, buccinatione et productione Iubili descendit. Est autem יובֵל a verbo הובִיל, quod ducere, producere, deducere et reducere siqnificat: Wie denn die Stimmen und der Klang in der Music, hoch und tieff/ remisse und submisse zugefallen pflegen: Auch die Posaunen darnach gezogen werden / daher das deutsche Wort (fallen) und lateinisch intervallum kömpt. Ex quo patet, et patrem Lamech, Musicum primum vel saltem Musices haud ignarum fuisse.) Genes. 4, 21. memoratur primus Autor tractantium Citharam, et Organum: Quibus nominibus per Synecdochen comprehendit Moses omnia Instrumenta Musica, tum ψηλαφητὰ, seu κρουστὰ, quæ Aristoxenus apud Athenæum lib. 4. Dipnosoph. ἔντατα nominat; tam πνευματικὰ, sive ἔμπνευστα, quæ digitis ventoue moventur.

In Religionis autem exercitio publico David primus constituit, Cantores Instrumentis præsto esse, ut 1. Paral. cap. 15. v. 16. annotatum est; Dixit Principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis Cantores in Organis Musicorum; Nablis videlicet, et Lyris, et Cymbalis, ut resonaret in Excelsis sonitus lætitiæ.

Patris sanctioni Salomonem subscripsisse 2. Paral, 5. indicatur: In Templi enim inauguratione egressi sunt Sacerdotes; tam Levitæ quam Cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Heman et qui sub Idithum filii et fratres eorum, vestiti byssinis, Cymbalis et Psalteriis et Citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam Altaris.

Atque poëtice, ac organice psallendi studio, Psalmi non soluta et libera, sed ligata et numeris astricta oratione sunt a Davide conscripti. Id quod non tantum Titulus et Epigraphe ostendit, dum Psalmi Cantica et Hymni dicuntur, eo quod metrico dictionis genere conditi fuerint; (quia vero non unum adhibuit Propheta carminis genus, sed varia, ideo factum est, ut tota ratio sacræ istius poëseos oblivione submersa iaceat, unde qui illam erueret, nemo hactenus fuit) verum ex Musicis insuper Intrumentis patet, ad quorum pulsationem et harmonicam modulationem Psalmi in Tabernaculo et Templo decantati sunt; quod fieri non potuisset, nisi numeros illi haberent.

Attestatur idipsum Iosephus lib. 7. Antiquit: Iudaicarum cap. 10. sic scribens: Cæterum David perfunctus iam bellis ac periculis, et in altissisima pace degens, vario genere carminum Odas et Hymnos in honorem Dei composuit, partim trimetro versu, partim pentametro; Instrumentisque Musicis comparatis docuit Levitas; ad pulsum eorum laudes Dei decantare, tam Sabbati diebus, quam in cæteris Festivitatibus.

Discrepant quidem Patrum sententiæ de alio; quam Davidis nomine, Psalmis præfixo, cuiusmodi est, Asaph, Ethan, Idithum Filii Core, etc. Eos cum Davide, Mose, Salomone autores Psalmorum faciunt Isidorus libro de officiis', Hicronymus in Epistola ad Sophron; Athanasius in Synopsi Sacræ Scripturæ. Quandoquidem 2. paral. 29. דברֵי verba seu poëmata, ut reddit Lutherus, Psalmorum æque Asapho ac Davidi assignantur. Et quemadmodum videntur dicti Psalmi Le David a Spiritu Sancto Davidi dictati; Sic inscriptos esse volunt Psalmos Le Asaph a Spiritu Sancto inspiratos Asapho et Libnei Coræ id est, filiis Coræ divinitus suggestos. Attamen Augustinus lib. 17. de Civit. Dei, c. 14. et Cassiodorus in præfatione Psalterii, Asaph, Idithum, filios Coræ non autores, sed administratores, Psalmos cum voce, tum Organo decantandi, statuunt. Siquidem de Asapho, Idithum; Heman et reliquis 1. paral. 15. et 16. et. 25. 2. Paral. 5. expresse scriptum est; quod David illis ministerium cantandi, et Instrumentis Musicis ludendi demandaverit. Et 1. Paral. 25. de iidem legitur, quod in Citharis propheta verint. Solebant enim ad Citharam et alia Instrumenta Psalmos viva voce decantare, quod non absque peculiari agitatione Spiritus Sancti fiebat. Is enim hoc medio in illis id temporis excitari et invitari voluit, id quod etiam ex historia Elisæi 2. Reg. 3. luce meridiana clarius elucescit.

Cum quo consonat Sabellicus, Enneadis 1. lib. 20. David Rex, omnibus gentibus pacatis, Religionis studia complexus, hymnos trimetros edidit, et cum his pentametros versus plurimos; qui Sabbathis, festisque diebus sacris solennibus canerentur: adiecit his decachordam citharam, etc.

Qualia vero priscis temporibus fuerint Instrumenta, ne divinare quidem possumus; Iucundum tamen erit nec contemplatione indignu, præcipuas Instrumentorum species cum ex Psalterii Davidici, tum ex Mosis, Prophetarum, aliorumque Hagiographorum officina depromtas, in theatrum producere, atque eorundem usum cum Antiquitate Christiana, et piis literæ coniecturis et Allegoriæ mysteriis quasi adumbtare et animadvertere. Denique Organicam, Novi Testamenti Ecclesiæ receptam, assertamque adducere.

Sed prius de varia Chori Musici conditione, qualis sub Davide aliisque piis principibus Iudæis fuerit; itemque de titulis, plerisque Psalmis præfixis agendum esse existimavimus.

Quam accurata enim fuerit Chori sacri instructio quam stipata maiestas, quam ordinata in eo officiorum functio et sedulitas, quam denique magnifica erga Cantores in victu et amictu liberalitas; iucundum est contemplari et auscultare ex V. T. monumentis.

Instructionem et maiestatem Chori Levitarum, adeoque Musicorum et ætas certa, et numerus satis firmus edocet.