Utopia/Liber II/De urbibus, ac nominatim de Amauroto

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber II
De urbibus, ac nominatim de Amauroto
1516
Fairytale left blue.png De Utopiensium insula De magistratibus Fairytale right blue.png

Urbium qui unam norit, omnes nouerit, ita sunt inter se (quatenus loci natura non obstat) omnino similes.

Depingam igitur unam quampiam (neque enim admodum refert quam) Sed quam potius, quam Amaurotum! qua nec ulla dignior est, quippe cui senatus gratia reliquae deferunt, nec ulla mihi notior, ut in qua annos quinque perpetuos uixerim.

Situm est igitur Amaurotum, in leni deiectu montis, figura fere quadrata.

Nam latitudo eius paulo infra collis incoepta uerticem, millibus passuum duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto longior.

Oritur Anydrus milibus octoginta supra Amaurotum, modico fonte, sed aliorum occursu fluminum, atque in his duorum etiam mediocrium auctus, ante urbem ipsam, quingentos in latum passus extenditur, mox adhuc amplior, sexaginta milia prolapsus, excipitur oceano.

Hoc toto spacio, quod urbem ac mare interiacet, ac supra urbem quoque aliquot milia, sex horas perpetuas influens aestus, ac refluus alternat celeri flumine.

Quum sese pelagus infert, triginta in longum milia, totum Anydri alueum suis occupat undis, profligato retrorsum fluuio.

Tum aliquanto ultra liquorem eius salsugine corrumpit, dehinc paulatim dulcescens amnis, syncerus urbem perlabitur, ac refugientem uicissim purus & incorruptus, ad ipsas prope fauces insequitur.

Urbs aduersae fluminis ripae, non pilis ac sublicibus ligneis, sed ex opere lapideo, egregie arcuato ponte, commissa est, ab ea parte, quae longissime distat a mari, quo naues totum id latus urbis possint inoffensae praeteruehi.

Habent alium praeterea fluuium, haud magnum quidem illum, sed perquam placidum, ac iucundum.

Nam ex eodem scaturiens monte, in quo ciuitas collocatur, mediam illam per deuexa perfluens Anydro miscetur.

Eius fluuij caput, fontemque, quod paulo extra urbem nascitur, munimentis amplexi, Amaurotani iunxerunt oppido.

ne si qua uis hostium ingruat, intercipi, atque auerti aqua, neue corrumpi queat.

Inde canalibus coctilibus, diuersim ad inferiores urbis partes aqua diriuatur, id sicubi locus fieri uetat, cisternis capacibus, collecta pluuia, tantundem usus adfert.

Murus altus, ac latus oppidum cingit, turribus, ac propugnaculis frequens, arida fossa, sed alta, lataque ac ueprium sepibus impedita tribus ab lateribus circumdat moenia, quarto flumen ipsum pro fossa est.

Plateae cum ad uecturam, tum aduersus uentos descriptae, commode aedificia neutiquam sordida, quorum longa, & totum per uicum, perpetua series, aduersa domorum fronte conspicitur.

has uicorum frontes uia distinguit pedes uiginti lata.

Posterioribus aedium partibus, quanta est uici longitudo, hortus adiacet, latus, & uicorum tergis undique circumseptus.

Nulla domus est, quae non ut hostium in plateam, ita posticum in hortum habeat.

Quin bifores quoque facili tractu manus apertiles, ac dein sua sponte coeuntes, quemuis intromittunt, ita nihil usquam priuati est.

Nam domos ipsas uno quoque decennio sorte commutant.

Hos hortos magnifaciunt.

in his uineas, fructus, herbas, flores habent.

tanto nitore, cultuque, ut nihil fructuosius usquam uiderim, nihil elegantius.

qua in re studium eorum, non ipsa uoluptas modo, sed uicorum quoque inuicem de suo cuiusque horti cultu certamen accendit.

& certe non aliud quicquam temere urbe tota reperias, siue ad usum ciuium, siue ad uoluptatem commodius.

eoque nullius rei, quam huiusmodi hortorum, maiorem habuisse curam uidetur is qui condidit.

Nam totam hanc urbis figuram, iam inde ab initio descriptam ab ipso Utopo ferunt.

Sed ornatum, caeterumque cultum, quibus unius aetatem hominis haud suffecturam uidit, posteris adijciendum reliquit.

Itaque scriptum in annalibus habent, quos ab capta usque insula, mille septingentorum, ac sexaginta annorum complectentes historiam, diligenter & religiose perscriptos adseruant, aedes initio humiles, ac ueluti casas, & tuguria fuisse, e quolibet ligno temere factas, parietes luto obductos, culmina in aciem fastigiata stramentis operuerant.

At nunc omnis domus uisenda forma tabulatorum trium, parietum facies, aut silice, aut cementis, aut latere coctili constructae, in aluum introrsus congesto rudere.

Tecta in planum subducta, quae intritis quibusdam insternunt.

nullius impendij, sed ea temperatura, quae nec igni obnoxia sit, & tolerandis tempestatum iniurijs plumbum superet.

Uentos a fenestris uitro (nam eius ibi creberrimus usus est) expellunt.

Interim etiam lino tenui, quod perlucido oleo, aut succino perlinunt, gemino nimirum commodo.

Siquidem ad eum modum fit, ut & plus lucis transmittat, & uentorum minus admittat.

Fairytale left blue.png De Utopiensium insula De magistratibus Fairytale right blue.png