Jump to content

Utopia/Praefatio

E Wikisource
Praefatio
1516

 Utopiensium Alphabetum Liber I 
THOMAS
MURVS PETRO
AEGIDIO
S. D.

P

Vdet me propemodum charissime Petre Aegidi, libellum hunc de Vtopiana republica, post annum fermè ad te mittere, quem te non dubito intra sesquimensem expectasse. quippe quum scires mihi demptum in hoc opere inueniinueniendi laborem, neque de dispositione quicquam fuisse cogitandum, cui tantum erant ea recitanda, quæ tecum unà pariter audiui narrantem Raphaëlem. quare nec erat quod in eloquendo laboraretur, quando nec illius sermo potuit exquisitus esse, quum esset primum subitarius, atque extemporalis, deinde hominis, ut scis, non perinde Latine docti quàm Græce, & mea oratio quanto accederet propius ad illius neglectam simplicitatem, tanto futura sit propior ueritati, cui hac in re soli curam & debeo & habeo. Fateor mi Petre, mihi adeo multum laboris hijs rebus paratis detractum, ut penè nihil fuerit relictum. alioquin huius rei uel excogitatio, uel œconomia potuisset ab ingenio neque infimo, neque prorsus indocto postulare, tum temporis nonnihil, tum studij. Quod si exigeretur, ut diserte etiam res, non tantum uere, scriberetur, id uero à me præstari, nullo tempore, nullo studio potuisset. Nunc uero quum ablatis curis hijs, in quibus tantum fuit sudoris exhauriendum, restiterit tantum hoc, uti sic simpliciter scriberentur audita, nihil erat negocij. Sed huic tamen tam nihilo negocij peragendo, cætera negocia mea minus ferè quàm nihil temporis reliquerunt. Dum causas forenseis assidue alias ago, alias audio, alias arbiter finio, alias iudex dirimo, dum hic officij causa uisitur, ille negocij. Dum foris totum fermè diem alijs impartior, reliquum meis, relinquo mihi, hoc est literis, nihil. Nempe reuerso domum, cum uxore fabulandum est, garriendum cum liberis, colloquendum cum ministris. Quæ ego omnia inter negocia numero, quando fieri necesse est (necesse est autem, nisi uelis esse domi tuæ peregrinus) Et danda omnino opera est, ut quos uitæ tuæ comites, aut natura prouidit, aut fecit casus, aut ipse delegisti, hijs ut te quàm iucundissimum compares, modo ut ne comitate corrumpas, aut indulgentia ex ministris dominos reddas. Inter hæc, quæ dixi, elabitur dies, mensis, annus. Quando ergo scribimus? Nec interim de somno quicquam sum loquutus, ut nec de cibo quidem, qui multis non minus absumit temporis, quàm somnus ipse, qui uitæ absumit fermè dimidium. At mihi hoc solum temporis adquiro, quod somno cibóque suffuror, quod quoniam parcum est, lente, quia tamen aliquid, aliquando perfeci, atque ad te mi Petre transmisi Vtopiam, ut legeres, & si quid effugisset nos, uti tu admoneres. Quanquam enim non hac parte penitus diffido mihi (qui utinam sic ingenio atque doctrina aliquid essem, ut memoria non usquequaque destituor) non usqueadeo tamen confido, ut credam nihil mihi potuisse excidere. Nam & Ioannes Clemens puer meus, qui adfuit ut scis, unà, ut quem à nullo patior sermone abesse, in quo aliquid esse fructus potest, quoniam ab hac herba, qua & latinis literis & Græcis cœpit euirescere, egregiam aliquando frugem spero, in magnam me coniecit dubitationem. Siquidem quum, quantum ego recordor, Hythlodæus narrauerit Amauroticum illum pontem, quo fluuius Anydrus insternitur, quingentos habere passus in longum, Ioannes meus ait detrahendos esse ducentos, latitudinem fluminis haud supra trecentos ibi continere. Ego te rogo, rem ut reuoces in memoriam. Nam si tu cum illo sentis, ego quoque adsentiar, & me lapsum credam, sin ipse non recolis, scribam, ut feci, quod ipse recordari uideor mihi, nam ut maxime curabo, Nota Theologicam differentiam inter mentiri & mendacium dicere.ne quid sit in libro falsi, ita si quid sit in ambiguo, potius mendacium dicam, quàm mentiar, quod malim bonus esse quàm prudens. Quanquam facile fuerit huic mederi morbo, si ex Raphaële ipso, aut præsens scisciteris, aut per literas, quod necesse est facias, uel ob alium scrupulum, qui nobis incidit nescio mea ne culpa magis, an tua, an Raphaëlis ipsius. Nam neque nobis in mentem uenit quærere, neque illi dicere, qua in parte noui illius orbis Vtopia sita sit. Quod non fuisse prætermissum sic, uellem profecto mediocri pecunia mea redemptum, uel quod subpudet me nescire, quo in mari sit insula, de qua tam multa recenseam, uel quod sunt apud nos unus & alter, sed unus maxime, uir pius & professione Theologus, qui miro flagrat desyderio adeundæ Vtopiæ, non inani & curiosa libidine collustrandi noua, sed uti religionem nostram, feliciter ibi cœptam, foueat atque adaugeat. Quod quo faciat rite, decreuit ante curare ut mittatur à Pontifice, atque adeo ut creetur Vtopiensibus Episcopus, nihil eo scrupulo retardatus, quod hoc antistitium sit illi precibus impetrandum. Sanctus ambitus.Quippe sanctum ducit ambitum, quem non honoris aut quæstus ratio, sed pietatis respectus pepererit. Quamobrem te oro mi Petre, uti aut præsens, si potes commode, aut absens per epistolam, compelles Hythlodæum, atque efficias, ne quicquam huic operi meo aut insit falsi, aut ueri desyderetur. Atque haud scio an præstet ipsum ei librum ostendi. Nam neque alius æque sufficit, si quid est erratum, corrigere, neque is ipse aliter hoc præstare potest, quàm si quæ sunt à me scripta, perlegerit. Ad hæc: fiet ut hoc pacto intelligas, accipiat ne libenter, an grauatim ferat, hoc operis à me conscribi. Nempe si suos labores decreuit ipse mandare literis, nolit fortasse me: neque ego certe uelim, Vtopiensium per me uulgata republica, florem illi gratiamque nouitatis historiæ suæ præripere. Quanquam, ut uere dicam, nec ipse mecum satis adhuc constitui, an sim omnino æditurus. Ingrata hominum iudicia.Etenim tam uaria sunt palata mortalium, tam morosa quorundam ingenia, tam ingrati animi, tam absurda iudicia, ut cuni hijs haud paulo felicius agi uideatur, qui iucundi atque hilares, genio indulgent suo, quàm qui semet macerant curis, ut ædant aliquid, quod alijs aut fastidientibus, aut ingratis, uel utilitati possit esse, uel uoluptati. Plurimi literas nesciunt: multi contemnunt. Barbarus ut durum reijcit, quicquid non est planè barbarum. Scioli aspernantur ut triuiale, quicquid obsoletis uerbis non scatet. Quibusdam solum placent uetera, plerisque tantum sua. Hic tam tetricus est, ut non admittat iocos, hic tam insulsus, ut non ferat sales: tam simi quidam sunt, ut nasum omnem Simos, uocat homines nullo naso.uelut aquam ab rabido morsus cane, reformident. adeo mobiles alij sunt, ut aliud sedentes probent, aliud stantes. Hi sedent in tabernis, & inter pocula de scriptorum iudicant ingenijs, magnaque cum autoritate condemnant utcunque lubitum est, suis quenque scriptis, ueluti capillicio uellicantes, ipsi interim tuti, & quod dici solet, ἔξω βέλους. Prouerbiumquippe tam leues & abrasi undique, ut ne pilum quidem habeant boni uiri, quo possint apprehendi. Sunt præterea quidam tam ingrati, ut quum impense delectentur opere: nihilo Mira colatio.tamen magis ament autorem. non absimiles inhumanis hospitibus, qui quum opiparo conuiuio prolixe sint excepti, saturi demum discedunt domum, nullis habitis gratijs ei, à quo sunt inuitati. I nunc & hominibus tam delicati palati: tam uarij gustus: animi præterea tam memoris & grati, tuis impensis epulum instrue. Sed tamen mi Petre, tu illud age, quod dixi, cum Hythlodæo. postea tamen integrum erit hac de re consultare denuo.

Quanquàm si id ipsius uoluntate fiat. quandoquidem
scribendi labore defunctus, nunc sero sapio.
quod reliquum est de ædendo, se-
quar amicorum consilium, at-
que in primis tuum. Va-
le dulcissime Petre
Aegidi cum
optima
con-
iuge. ac
me ut soles a-
ma, quando ego te

amo etiam plus quàm soleo.

 Utopiensium Alphabetum Liber I