Jump to content

Utopia/Liber I

E Wikisource
 Praefatio Liber II 
Io. Clemens.   Hythlodæus.   Tho. Morus.   Pet. Aegid.
SERMONIS QVEM
raphael hythlodaevs vir eximivs,
de optimo reipublicæ statu habuit liber primus, per illustrem uirum Thomam Morum inclytæ Britanniarum urbis Londini & ciuem, & uicecomitem.

Q uum non exigvi momenti negocia quædam inuictissimus Angliæ Rex Henricus eius nominis octauus, omnibus egregij principis artibus ornatissimus, cum serenissimo Castellæ principe Carolo controuersa nuper habuisset, ad ea tractanda, componendaque oratorem me legauit in Flandriam, comitem & collegam uiri incomparabilis Cuthbertus Tunstallus.Cuthberti Tunstalli, quem sacris scrinijs nuper ingenti omnium gratulatione præfecit, de cuius sanè laudibus nihil à me dicetur, non quod uerear ne parum synceræ fidei testis habenda sit amicitia, sed quod uirtus eius, ac doctrina maior est, quam ut à me prædicari possit, tum notior ubique atque illustrior, quàm ut debeat, nisi uideri uelim solem lucerna, quod aiunt, ostendere. Parœmia.Occurrerunt nobis Brugis (sic enim conuenerat) hi quibus à principe negocium demandabatur, egregij uiri omnes, in his præfectus Brugensis uir magnificus, princeps & caput erat, cæterum os & pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Præpositus, non arte solum, uerumetiam natura facundus, ad hæc iureconsultissimus, tractandi uero negocij cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex. ubi semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi, in aliquot dies uale nobis dicto. Bruxellas profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi. Ego me interim (sic enim res ferebat) Antuerpiam confero. Ibi dum uersor, sæpe me inter alios, sed quo non alius gratior, Petrus Aegidius.inuisit Petrus Aegidius Antuerpiæ natus, magna fide, & loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuuenis haud scio doctiorne, an moratior. est enim optimus & literatissimus, ad hæc animo in omnes candido, in amicos uero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam syncero, ut uix unum aut alterum usquam inuenias, quem illi sentias omnibus amicitiæ numeris esse conferendum. Rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas inest prudentior. Porrò sermone tam lepidus, & tam innoxie facetus, ut patriæ desyderium, ac laris domestici, uxoris, & liberorum, quorum studio reuisendorum nimis quam anxie tenebar (iam tum enim plus quatuor mensibus abfueram domo) magna ex parte mihi dulcissima consuetudine sua, & mellitissima confabulatione leuauerit. Hunc quum die quadam in templo diuæ Mariæ, quod & opere pulcherrimum, & populo celeberrimum est, rei diuinæ interfuissem, atque peracto sacro, pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem uideo cum hospite quodam, uergentis ad senium ætatis, uultu adusto, promissa barba, penula neglectim ab humero dependente, qui mihi ex uultu atque habitu nauclerus esse uidebatur. At Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat. respondere conantem seducit paululum, & uides inquit hunc? (simul designabat eum cum quo loquentem uideram) eum inquit, iam hinc ad te recta parabam ducere. Venisset, inquam, pergratus mihi tua causa. Imò inquit ille, si nosses hominem, sua. Nam nemo uiuit hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum, terrarumque incognitarum narrare possit historiam, quarum rerum audiendarum scio auidissimum esse te. Ergo, inquam, non pessime coniectaui. Nam primo aspectu protinus sensi hominem esse nauclerum. Atqui inquit aberrasti longissime; nauigauit quidem non ut Palinurus, sed ut Vlysses; imò uelut Plato. Nempe Raphaël iste, sic enim uocatur gentilicio nomine Hythlodæus, & latinæ linguæ non indoctus, & græcæ doctissimus (cuius ideo studiosior quàm Rhomanæ fuit, quoniam totum se addixerat philosophiæ; qua in re nihil quod alicuius momenti sit, præter Senecæ quædam, ac Ciceronis extare latine cognouit) relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat (est enim Lusitanus) orbis terrarum contemplandi studio, Americo Vespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quatuor nauigationum, quæ passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non redijt. Curauit enim atque adeo extorsit ab Americo, ut ipse in his XXIIII‾. esset, qui ad fines postremæ nauigationis in Castello relinquebantur. Itaque relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri curioso. quippe cui hæc assidue sunt in ore, Cœlo tegitur qui non habet urnam, & Vndique ad superos tantundem esse uiæ. Apophthegma.Quæ mens eius, nisi deus ei propitius adfuisset, nimio fuerat illi constatura. Cæterum postquam digresso Vespucio multas regiones cum quinque Castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna Taprobanen delatus, inde peruenit in Caliquit, ubi repertis commode Lusitanorum nauibus, in patriam denique præter spem reuehitur.

Hæc ubi narrauit Petrus, actis ei gratijs quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius uiri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaëlem me conuerto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quæ dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur. Narrauit ergo nobis, quo pacto posteaquam Vespucius abierat, ipse socijque eius, qui in Castello remanserant, conueniendo atque blandiendo cœperint se paulatim eius terræ gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter uersari, tum principi cuidam (cuius & patria mihi, & nomen excidit) grati, charique esse. eius liberalitate narrabat commeatum atque uiaticum ipsi & quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris (quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant) fidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret. Nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas, magna populorum frequentia respublicas. Nempe sub æquatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere, quantum ferè spatij solis orbita complectitur, uastas obiacere solitudines perpetuo feruore torridas. Squalor undique & tristis rerum facies horrida atque inculta omnia feris habitata serpentibusque, aut denique hominibus neque minus efferis quàm sint beluæ, neque minus noxijs. Cæterum ubi longius euectus sis, paulatim omnia mansuescere, cœlum minus asperum, solum uirore blandum, mitiora animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique commercia. Inde sibi natam facultatem, multas ultro citroque terras inuisendi, quod nulla nauis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille, comitesque eius libentissime admittebantur. Naues quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat. uela consutis papyris aut uiminibus intendebantur, alibi coriacea. post uero acuminatas carinas canabea uela reppererunt. omnia denique nostris similia. nautæ maris ac cœli non imperiti. Sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius antea penitus erant ignari. ideoque timide pelago consueuisse sese, neque aliâs temere, quam æstate credere. Nunc uero eius fiducia lapidis contemnunt hyemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit, ne quæ res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam magnorum causa malorum fiat. Quid quoque in loco se uidisse narrauit, & longum fuerit explicare, neque huius est operis institutum, & alio fortasse loco dicetur à nobis, præsertim quicquid ex usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quæ apud po pulos usquam ciuiliter conuiuentes animaduertit, recte prudenterque prouisa. His enim de rebus & nos auidissime rogabamus, & ille libentissime disserebat, omissa interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus nouum. Nam Scyllas & Celenos rapaces, & Lestrigonas populiuoros, atque eiuscemodi immania portenta, nusquam ferè non inuenias, at sanè ac sapienter institutos ciues haud reperias ubilibet. Cæterum ut multa apud nouos illos populos adnotauit perperam consulta, sic haud pauca recensuit, unde possint exempla sumi corrigendis harum urbium, nationum, gentium, ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco à me commemoranda. Nunc ea tantum referre animus est, quæ de moribus atque institutis narrabat Vtopiensium, præmisso tamen eo sermone, quo uelut tractu quodam ad eius mentionem reipublicæ deuentum est.

Nam quum Raphaël prudentissime recensuisset, alia hic, alia illic errata, utrobique certe plurima, tum quæ apud nos, quæue item sunt apud illos cauta sapientius, quum uniuscuiusque populi mores atque instituta sic teneret, tanquam in quemcunque locum diuertisset, totam ibi uitam uixisse uideretur, admiratus hominem Petrus, Miror profecto mi Raphaël, inquit, cur te regi cuipiam non adiungas, quorum neminem esse, satis scio, cui tu non sis futurus uehementer gratus, utpote quem hac doctrina. atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum, sed exemplis quoque instruere, atque adiuuare consilio sis idoneus, simul hoc pacto & tuis rebus egregie consulueris, & tuorum omnium commodis magno esse adiumento possis. Quod ad meos attinet, inquit ille, non ualde commoueor, nempe in quos mediocriter opinor me officij mei partes impleuisse. nam quibus rebus alij non nisi senes & ægri cedunt, imò tum quoque ægre cedunt, quum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac uegetus, sed iuuenis quoque cognatis, amicisque dispartiui, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere atque expectare præterea, ut memet eorum causa regibus in seruitium dedam. Bona uerba inquit Petrus, mihi uisum est non ut seruias regibus, sed ut inseruias. Hoc est inquit ille, una syllaba plusquam seruias. At ego sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse uiam, qua non alijs modo & priuatim, & publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere feliciorem. Felicioremne inquit Raphaël, ea uia facerem, à qua abhorret animus? Atqui nunc sic uiuo ut uolo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere. Quin satis est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri. Tum ego, perspicuum est, inquam, te mi Raphaël, neque opum esse, neque potentiæ cupidum, atque ego profecto huius tuæ mentis hominem non minus ueneror ac suspicio, quam eorum quemuis, qui maxime rerum sunt potentes. Cæterum uideberis planè rem te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam uere philosopho dignam facturus, si te ita compares, ut uel cum aliquo priuatim incommodo ingenium tuum atque industriam publicis rebus accommodes, quod nunquam tanto cum fructu queas, quanto si à consilijs fueris magno alicui principi, eique (quod te facturum certe scio) recta atque honesta persuaseris. Nempe à principe bonorum malorumque omnium torrens in totum populum, uelut a perenni quodam fonte promânat. In te uero tam absoluta doctrina est, ut uel citra magnum rerum usum, porrò tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium consiliarium cuiuis regum sis præstaturus. Bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, & si maxime esset, tamen quum ocio meo negocium facesserem, publicam rem nihil promoueam. Primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus studijs (quorum ego neque peritiam habeo, neque desydero) libentius occupantur, quàm bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus modis per fas ac nefas noua sibi regna pariant, quam uti parta bene administrent. Præterea quicunque regibus à consilio sunt, eorum nemo est, qui non aut uere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere uidetur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur & supparasitantur eorum, quos ut maxime apud principem gratiæ, student assentatione demereri sibi. Et certe sic est natura comparatum, ut sua cuique inuenta blandiantur. Sic & coruo suus arridet pullus, & suus simiæ catulus placet. Quod si quis in illo cœtu uel alienis inuidentium, uel præferentium sua, aliquid afferat, quod aut alijs temporibus factum legit, aut alijs fieri locis uidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiæ suæ periclitaretur opinio, & post illa pro stultis planè sint habendi, nisi aliquid sufficiant inuenire, quod in aliorum inuentis uertant uitio. Si cætera destituant, tum huc confugiunt, hæc nostris inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos æquaremus. itaque hoc dicto ueluti egregie perorata re considunt. Tanquam magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior. à quibus tamen ut quicque optime consultum est, ita æquissimo animo ualere sinimus. at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus retinemus. Itaque in hæc superba, absurda, ac morosa iudicia, cum sæpe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi. Obsecro inquam, fuisti apud nos! Fui inquit, atque aliquot menses ibi sum uersatus, non multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium ciuile aduersus regem bellum, miseranda ipsorum strage compressum est. Interea multum debui reuerendissimo patri Ioanni Mortono Cantuariensi Archiepiscopo & Cardinali, ac tum quoque Angliæ Cancellario, uiro mi Petre (nam Moro cognita sum narraturus) non autoritate magis, quam prudentia ac uirtute uenerabili. Etenim statura ei mediocris erat, nec ætati quanquam seræ cedens. uultus quem reuereare, non horreas. in congressu non difficilis serius tamen & grauis. libido erat asperius interdum compellando supplicantes experiri, sed sine noxa, quid ingenij, quam animi præsentiam quisque præ se ferret, qua uelut cognata sibi uirtute, modo abesset impudentia delectabatur, & ut idoneam ad res gerendas amplectebatur, Sermo politus & efficax, Iuris magna peritia, ingenium incomparabile, memoria ad prodigium usque excellens. Hæc enim natura egregia, discendo atque exercendo prouexit. Huius consilijs rex plurimum fidere, multum respublica niti (cum ego aderam) uidebatur. quippe qui ab prima ferè iuuenta protinus à schola coniectus in aulam, maximis in negocijs per omnem uersatus ætatem, ac uarijs fortunæ æstibus assidue iactatus, prudentiam rerum (quæ sic recepta non facile elabitur) multis magnisque cum periculis didicerat. Forte fortuna quum die quodam in eius mensa essem, laicus quidam legum uestratium peritus aderat, De legibus parum æquisis nescio unde nactus occasionem, cœpit accurate laudare, rigidam illam iustitiam, quæ tum illic exercebatur in fures, quos passim narrabat nonnunquam suspendi uiginti in una cruce, atque eo uehementius dicebat se mirari, cum tam pauci elaberentur supplicio, quo malo fato fieret, uti tam multi tamen ubique grassarentur. Tum ego, ausus enim sum libere apud Cardinalem loqui; nihil mireris inquam. Nam hæc punitio furum & supra iustum est, & non ex usu publico. Est enim ad uindicanda furta nimis atrox, nec tamen ad refrenanda sufficiens. Quippe neque furtum simplex tam ingens facinus est, ut capite debeat plecti, neque ulla pœna est tanta, ut ab latrocinijs cohibeat eos, qui nullam aliam artem quærendi uictus habent. Itaque hac in re non uos modo, sed bona pars huius orbis imitari uidetur malos præceptores, qui discipulos uerberant libentius, quàm docent. Qua ratio ne fieri possit, ne tam multi sint fures.Decernuntur enim furanti grauia atque horrenda supplicia, cum potius multo fuerit prouidendum, uti aliquis esset prouentus uitæ, ne cuiquam tam dira sit furandi primum, dehinc pereundi necessitas. Est inquit ille, satis hoc prouisum; sunt artes mechanicæ, est agricolatio, ex his tueri uitam liceat, ni sponte mali esse mallent. At non sic euades inquam. Nam primum omittamus eos, qui sæpe uel ab externis bellis, uel ciuilibus mutili redeunt domum, ut nuper apud uos è Cornubiensi prælio, & non ita pridem è Gallico, qui uel Reipublicæ impendunt membra, uel regi, quos neque pristinas artes exercere debilitas patitur, neque ætas nouam discere. hos inquam omittamus, quando bella per intermissas uices commeant. Ea contemplemur, quæ nullo die non accidunt. Tantus est ergo nobilium numerus, qui non ipsi modo degant ociosi tanquam fuci laboribus aliorum, quos puta suorum prædiorum colonos augendis reditibus ad uiuum usque radunt. Nam eam solam frugalitatem nouere, homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi, uerum immensam quoque ociosorum stipatorum turbam circumferunt, qui nullam umquam quærendi uictus artem didicere. Hi simulatque herus obierit aut ipsi ægrotauerint, eiiciuntur ilico. nam & ociosos libentius quam ægrotos alunt, et sæpe morientis hæres non protinus alendæ sufficit paternæ familiæ. interim illi esuriunt strenue, nisi strenue latrocinentur. Nam quid faciant? Siquidem ubi errando paululum uestes ac ualetudinem attriuere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis, neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici, non ignari eum: qui molliter educatus in ocio ac delicijs, solitus sit accinctus acinace ac cetra, totam uiciniam uultu nebulonico despicere, & contemnere omnes præ se: haudquaquam idoneum fore, qui cum ligone ac marra, maligna mercede ac uictu parco, fideliter inseruiat pauperi. Ad hæc ille, atqui nobis inquit, hoc hominum genus in primis fouendum est. in his enim, utpote hominibus animi magis excelsi ac generosioris, quàm sunt opifices aut agricolæ, consistunt uires ac robur exercitus, si quando sit confligendum bello. Profecto inquam ego, eadem opera dicas licet, belli gratia fouendos esse fures, quibus haud dubie nunquam carebitis, dum habebitis hos. Quin neque latrones sunt instrenui milites, neque milites ignauissimi latronum. adeo inter has artes belle conuenit. At hoc uitium tamen frequens est uobis, non proprium. est enim omnium ferè gentium commune. Nam Gallias infestat alia præterea pestis pestilentior, Tota patria stipendiarijs, in pace quoque (si illa pax est) oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis, qua uos ociosos hic ministros alendos esse censuistis. Quam perniciem adferant perpetua militum præsidia.nempe quod Morosophis uisum est, in eo sitam esse publicam salutem, si in promptu semper adsit ualidum firmumque præsidium, maxime ueteranorum. neque enim confidunt inexercitatis quicquam, ut uel ideo quærendum eis bellum sit, ne imperitos habeant milites, & homines iugulandi gratis, ne (ut habet facete Salustius) manus aut animus incipiat per ocium torpescere. At quàm sit perniciosum huiusmodi beluas alere, & Gallia suo malo didicit, & Romanorum, Carthaginensium, ac Syrorum, tum multarum gentium exempla declarant, quorum omnium non imperium modo, sed agros quoque, atque adeo urbes ipsas parati ipsorum exercitus alijs atque alijs occasionibus euerterunt. Quàm uero non magnopere necessarium, uel hinc elucescit, quod ne Galli quidem milites armis ab unguiculis exercitatissimi cum euocatis comparati uestris, admodum sæpe gloriantur superiores sese discessisse, ut ne quid dicam amplius, ne præsentibus uidear adblandiri uobis. Sed nec uestri illi uel opifices urbici, uel rudes atque agrestes agricolæ, ociosos generosorum stipatores creduntur ualde pertimescere, nisi aut hi quibus ad uires atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum animi uis inopia rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est, ne quorum ualida & robusta corpora (neque enim nisi selectos dignantur generosi corrumpere) nunc uel elanguescunt ocio, uel negocijs propè muliebribus emolliuntur, ijdem bonis artibus instructi ad uitam, & uirilibus exercitati laboribus effœminentur. Certe utcunque sese hæc habet res, illud mihi nequaquam uidetur publicæ rei conducere in euentum belli, quod nunquam habetis, nisi quum uultis, infinitam eius generis turbam alere, quod infestat pacem, cuius tanto maior haberi ratio, quàm belli debeat. Neque hæc tamen sola est furandi necessitas. Est alia magis quantum credo, peculiaris uobis. Quænam est ea? inquit Cardinalis. Oues inquam uestræ, quæ tam mites esse, tamque exiguo solent ali, nunc (uti fertur) tam edaces atque indomitæ esse cœperunt, ut homines deuorent ipsos, agros, domos, oppida uastent ac depopulentur. Nempe quibuscunque regni partibus nascitur lana tenuior, atque ideo preciosior, ibi nobiles & generosi, atque adeo Abbates aliquot sancti uiri, non his contenti reditibus fructibusque annuis, qui maioribus suis solebant ex prædijs crescere, nec habentes satis, quod ociose ac laute uiuentes, nihil in publicum prosint, nisi etiam obsint, aruo nihil relinquunt, onmia claudunt pascuis, demoliuntur domos, diruunt oppida, templo duntaxat stabulandis ouibus relicto, & tanquam parum soli perderent apud uos, ferarum saltus ac uiuaria, illi boni uiri habitationes omnes, & quicquid usquam est culti, uertunt in solitudinem. Ergo ut unus helluo inexplebilis ac dira pestis patriæ, continuatis agris, aliquot millia iugerum uno circumdet septo, eijciuntur coloni quidam. suis etiam aut circumscripti fraude, aut ui oppressi exuuntur, aut fatigati iniurijs, adiguntur ad uenditionem. Itaque quoquo pacto emigrant miseri, uiri, mulieres, mariti, uxores, orbi, uiduæ, parentes cum paruis liberis, & numerosa magis quam diuite familia, ut multis opus habet manibus res rustica: emigrant inquam, è notis atque assuetis laribus, nec inueniunt quo se recipiant, supellectilem omnem haud magno uendibilem, etiam si manere possit emptorem, quum extrudi necesse est, minimo uenundant. id quum breui errando insumpserint, quid restat aliud denique, quàm uti furentur, & pendeant iuste scilicet, aut uagentur atque mendicent. quanquam tum quoque uelut errones conijciuntur in carcerem, quod ociosi obambulent, quorum operam nemo est qui conducat, quum illi cupidissime offerant. Nam rusticæ rei cui assueuerunt, nihil est quod agatur, ubi nihil seritur. Siquidem unus opilio atque bubulcus sufficit ei terræ depascendæ pecoribus, in cuius cultum, ut sementi faciendæ sufficeret, multæ poscebantur manus. Atque hac ratione fit, ut multis in locis annona multo sit carior. Quin lanarum quoque adeo increuit precium, ut à tenuioribus, qui pannos inde solent apud uos conficere, prorsus emi non possint, atque ea ratione plures ab opere ablegantur in ocium. Nam post aucta pascua infinitam ouium uim absumpsit tabes, uelut eorum cupiditatem ulciscente deo, immissa in oues lue, quam in ipsorum capita contortam esse fuerat iustius. Quod si maxime increscat ouium numerus, precio nihil decrescit tamen. quod earum, si monopolium appellari non potest quod non unus uendit, certe oligopolium est. Reciderunt enim ferè in manus paucorum, eorundemque diuitum, quos nulla necessitas urget ante uendendi quàm libet, nec ante libet quàm liceat quanti libet. Iam cætera quoque pecorum genera, ut æque cara sint, eadem ratio est, atque hoc etiam amplius, quod dirutis uillis, atque imminuta re rustica, non sint qui fœturam curent. Neque enim diuites illi, ut ouium, sic etiam armentorum fœtus educant: sed aliunde macra empta uili, posteaquam suis pascuis pinguerint, magno reuendunt. Ideoque, sicuti reor, nondum sentitur totum huius rei incommodum. Nempe adhuc his modo locis reddunt cara, ubi uendunt. cæterum ubi aliquandiu celerius extulerint illinc, quàm nasci possint, tum demum ibi quoque paulatim decrescente copia, ubi coëmuntur, necesse est hic insigni laboretur inopia. Ita qua re uel maxime felix hæc uestra uidebatur insula, iam ipsam paucorum improba cupiditas uertit in perniciem. Nam hæc annonæ charitas in causa est, cur quisque quam possit plurimos è familia dimittat, quo quæso nisi mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius latrocinatum? Quid quod ad miseram hanc egestatem, atque inopiam adiungitur, importuna luxuries. Nam & ministris nobilium, & opificibus, & ipsis propemodum rusticis, & omnibus denique ordinibus, multum est insolentis apparatus in uestibus, nimius in uictu luxus. Iam ganea, lustra, lupanar, & aliud lupanar tabernæ uinariæ, ceruisiariæ, postremo tot improbi ludi, alea, charta, fritillus, pila, sphæra, discus, an non hæc celeriter exhausta pecunia, recta suos mystas mittunt aliquò latrocinatum? Has perniciosas pestes eijcite. statuite, ut uillas atque oppida rustica, aut hi restituant. qui diruere, aut ea cedant reposituris, atque ædificare uolentibus. Refrenate coëmptiones istas diuitum, ac uelut monopolij exercendi licentiam. Pauciores alantur ocio, reddatur agricolatio, lanificium instauretur, ut sit honestum negocium, quo se utiliter exerceat ociosa ista turba, uel quos hactenus inopia fures fecit, uel qui nunc errones, aut ociosi sunt ministri, fures nimirum utrique futuri. Certe nisi his malis medemini, frustra iactetis exercitam in uindicanda furta iustitiam, nempe speciosam magis, quam aut iustam aut utilem. Siquidem quum pessime sinitis educari, & mores paulatim ab teneris annis corrumpi, puniendos uidelicet, tum demum quum ea flagitia uiri designent, quorum spem de se perpetuam à pueritia usque præbuerant, quid aliud quæso quam facitis fures, & ijdem plectitis? Iam me hæc loquente iuris ille consultus interim se ad dicendum composuerat, ac statuerat secum, modo illo solenni disputantium uti, qui diligentius repetunt quam respondent, adeo bonam partem laudis ponunt in memoria. Belle, inquit, dixisti profecto, quum sis uidelicet hospes, qui magis audire his de rebus aliquid potueris, quàm exacte quicquam cognoscere, id quod ego paucis efficiam perspicuum. Nam primum ordine recensebo quæ tu dixisti. deinde ostendam quibus in rebus imposuit tibi nostrarum rerum ignoratio. postremo rationes tuas omnes diluam atque dissoluam. Igitur ut à primo quod sum pollicitus, exordiar, quatuor mihi uisus es: Tace, inquit Cardinalis, nam haud responsurus paucis uideris, qui sic incipias. Expressit morem ei Cardinali familiarem interpellandi si quis loquacius ageret.Quamobrem leuabimus in præsenti te hac respondendi molestia, seruaturi tamen integrum id munus tibi in proximum congressum uestrum, quem (nisi quid impediat, aut te, aut Raphaëlem hunc) crastinus dies uelim referat. Sed interim abs te mi Raphaël, per quam libenter audierim, quare tu furtum putes ultimo supplicio non puniendum, quamue aliam pœnam ipse statuas, quæ magis conducat in publicum. nam tolerandum ne tu quidem sentis. At si nunc per mortem quoque, tamen in furtum ruitur, proposita semel uitæ securitate, quæ uis, quis metus posset absterrere maleficos: qui mitigatione supplicij, uelut præmio quodam ad maleficium se inuitatos interpretarentur? Omnino mihi uidetur inquam pater benignissime, homini uitam eripi propter ereptam pecuniam, prorsus iniquum esse. Siquidem cum humana uita ne omnibus quidem fortunæ possessionibus paria fieri posse arbitror. Quod si læsam iustitiam, si leges uiolatas, hac rependi pœna dicant, haud pecuniam: quid ni merito summum illud ius, summa uocetur iniuria? Manliana imperia ex Liuio.Nam neque legum probanda sunt tam Manliana imperia, ut sicubi in leuissimis parum obtemperetur, illico stringant gladium; neque tam Stoïca scita, ut omnia peccata adeo existiment paria, uti nihil iudicent interesse, occidat ne aliquis hominem, an nummum ei surripiat, inter quæ (si quicquàm æquitas ualet) nihil omnino simile aut affine. Deus uetuit occidi quenquam, & nos tam facile occidimus ob ademptam pecuniolam? Quod si quis interpretetur, illo dei iussu interdictam necis potestatem, nisi quatenus humana lex declaret occidendum, quid obstat quo minus homines eodem modo constituant inter se, quatenus stuprum admittendum sit, adulterandum, peierandum? Siquidem quum deus non alienæ modo, uerumetiam suæ cuique mortis ius ademerit, si hominum inter se consensus, de mutua cede certis placitis consentientium, adeo debet ualere, ut illius præcepti uinculis eximat suos satellites, qui sine ullo exemplo dei, eos interemerint, quos humana sanctio iussit occidi: an non hoc pacto præceptum illud dei tantum iuris est habiturum, quantum humana iura permiserint? ac fiet nimirum, ut ad eundem modum omnibus in rebus statuant homines, quatenus diuina mandata conueniat obseruari. Denique lex Mosaica, quanquam inclemens & aspera: nempe in seruos, & quidem obstinatos lata, tamen pecunia furtum haud morte mulctauit. Ne putemus deum in noua lege clementiæ: qua pater imperat filijs maiorem indulsisse nobis inuicem sæuiendi licentiam. Hæc sunt cur non licere putem. Quàm uero sit absurdum, atque etiam perniciosum reipublicæ furem, atque homicidam ex æquo puniri, nemo est, opinor, qui nesciat. Nempe quum latro conspiciat non minus imminere discriminis duntaxat furti damnato, quàm si præterea conuincatur homicidij, hac una cogitatione impellitur in cædem eius, quem alioqui fuerat tantum spoliaturus, quippe præterquam quod deprehenso nihil sit plus periculi, est etiam in cæde securitas maior, & maior cælandi spes sublato facinoris indice. Itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in bonorum incitamus perniciem. Iam quod quæri solet: quæ punitio possit esset commodior: hoc meo iudicio haud paulo facilius est repertu: quàm quæ possit esse deterior. Cur enim dubitemus eam uiam utilem esse castigandis sceleribus: quam scimus olim tam diu placuisse Rhomanis, administrandæ reipublicæ peritissimis? Nempe hi magnorum facinorum conuictos in lapidicinas, atque fodienda metalla damnabant, perpetuis adseruandos uinculis. Quanquam ego quod ad hanc rem attinet, nullius institutum gentis magis probo, quàm id quod interea dum peregrinabar, Respublica Polyleritarum apud Persas.in Perside obseruatum apud uulgo dictos Polyleritas adnotaui, populum neque exiguum, neque imprudenter institutum, & nisi quod tributum quotannis Persarum pendit regi: cætera liberum ac suis permissum legibus. Cæterum quoniam longe ab mari, montibus ferè circumdati, & suæ terræ nulla in re maligne contenti fructibus, neque adeunt alios sæpe, neque adeuntur. tamen ex uetusto more gentis, neque fines prorogare student, & quos habent ab omni facile iniuria & montes tuentur, & pensio quam rerum potienti persoluunt, immunes prorsus ab militia, haud perinde splendide, atque commode, felicesque magis quam nobiles, aut clari, degunt. quippe ne nomine quidem opinor, præterquam conterminis admodum satis noti. Annotandum nobis qui secus facimus.Ergo apud hos furti qui peraguntur, quod sustulere domino reddunt, non quod alibi fieri solet, principi: utpote cui tantum iuris esse censent in rem furtiuam quantum ipsi furi: Sin res perierit, precio ex bonis furum confecto ac persoluto, tum reliquo uxoribus eorum atque liberis integro, ipsi damnantur in opera, ac nisi atrociter commissum furtum est, neque clauduntur ergastulo, neque gestant compedes, sed liberi, ac soluti in publicis occupantur operibus. detrectantes ac languidius gerentes sese, non tam uinculis cohercent quàm excitant uerberibus, strennuam nauantes operam absunt à contumelijs, noctu tantum nominatim censiti cubiculis includuntur. præter assiduum laborem nihil incommodi est in uita. Aluntur enim haud duriter qui publicæ rei seruiunt, è publico. alibi aliter. Siquidem alicubi quod impenditur in eos ex eleemosyna colligitur, atque ea uia quamquam incerta: tamen ut est ille populus misericors, nulla reperitur uberior. alibi reditus quidam publici ad id destinantur. Est ubi certum in eos usus tributum uiritim conferunt. Quin aliquot in locis nullum publicum opus faciunt, sed ut priuatus quisque eget mercenarijs, ita illorum cuiuspiam in eum diem operam, stata mercede conducit apud forum, paulo minoris quàm quanti liberam fuerat conducturus: præterea fas est seruilem ignauiam flagris corripere. Sic fit, uti nunquam opere careant; & præter uictum aliquid quoque die ab singulis publico inferatur ærario. Vno quodam colore uestiuntur & omnes & soli, capillo non abraso uerum paulo supra auriculas attonso, è quarum altera paululum præscinditur. At idem hodie famuli nobilium pulchrum sibi ducunt.Cibum cuique ab amicis dari, potumque ac sui coloris uestem, licet, pecuniam datam esse danti pariter, atque accipienti capitale, neque minus periculosum etiam homini libero quacunque de causa nummum à damnato recepisse, & seruos item (sic enim damnatos uocant) arma contingere. Suos quæque regio propria distinguit nota, quam abiecisse capitale est, ut uel extra suos conspici fines, uel cum alterius regionis seruo quicquam esse collocutum. At neque tutior fugæ meditatio quam ipsa est fuga. Quin conscium talis fuisse consilij in seruo nex est: in libero seruitus. Contra indici præmia decreta sunt, libero pecunia, seruo libertas, utrique uero uenia atque impunitas conscientiæ, ne quando persequi malum consilium quam pœnitere sit tutius. Huius rei hæc lex atque hic ordo est, quem dixi, qui quantum habeat humanitatis & commodi, facile patet. quando sic irascitur, ut uitia perimat seruatis hominibus, atque ita tractatis, ut bonos esse necesse sit. & quantum ante damni dederunt, tantum reliqua uita resarciant. Porrò ne ad pristinos relabantur mores, adeo nullus est metus, ut uiatores quoque quibus iter aliquò institutum est, non alijs uiæ ducibus sese tutioreis arbitrentur, quàm seruis illis ad quamque regionem subinde commutatis. Nempe ad perpetrandum latrocinium nihil habent usquàm non importunum: manus inermes: pecunia tantum sceleris index: deprehenso parata uindicta, neque spes ulla prorsus fugiendi quoquam. Quo enim pacto falleret ac tegeret fugam: homo nulla uestium parte populo similis: nisi abeat nudus? quin sic quoque fugientem proderet auricula. At ne inito saltem consilio coniurent in rempublicam id demum scilicet periculum est. quasi in tantam uenire spem ulla possit uicinia non tentatis ac sollicitatis ante multarum regionum seruitijs, quæ tantum absunt à facultate conspirandi, ut ne conuenire quidem, & colloqui aut salutare se mutuo liceat: ut credantur interim id consilium intrepide credituri suis; quod reticentibus periculosum, prodentibus maximo esse bono sciant. Quum contra nemo sit prorsus exspes, obediendo ac perferendo, bonamque de se prebendo spem, emendatioris in posterum uitæ, posse his modis fieri, ut libertatem aliquando recuperet. quippe nullo non anno restitutis aliquot commendatione patientiæ. Hæc quum dixissem, atque adiecissem, nihil mihi uideri causæ, quare non hic modus haberi uel in Anglia possit, multo maiore cum fructu, quàm illa iustitia, quam iuris ille peritus tantopere laudauerat. Sub hæc ille, nempe iureconsultus, Nunquam, inquit, istud sic stabiliri queat in Anglia, ut non in summum discrimen adducat rempublicam & simul hæc dicens, commouit caput, ac distorsit labrum, atque ita conticuit. Et omnes qui aderant, pedibus in eius ibant sententiam. Tum Cardinalis, non est, inquit, prodiue diuinare, commode ne an secus res cessura sit, nullo prorsus facto periculo. Verum si pronunciata mortis sententia, differri executionem iubeat princeps, atque hunc experiatur morem, cohibitis asylorum priuilegijs, tum uero si res comprobetur euentu esse utilis, rectum fuerit eam stabiliri, alioqui tunc quoque afficere supplicio eos, qui sunt ante damnati, neque minus è republica fuerit, neque magis iniustum, quàm si nunc idem fieret, nec ullum interea nasci ex ea re potest periculum. Quin mihi certe uidentur errones quoque ad eundem posse modum non pessime tractari, in quos hactenus tam multis æditis legibus, nihil promouimus tamen. Hæc ubi dixit Cardinalis, quæ me narrante contempserant omnes, eadem nemo non certatim laudibus est prosequutus, maxime tamen illud de erronibus, quoniam hoc ab ipso adiectum est. Nescio an quæ sunt secuta, silere prestiterit. erant enim ridicula: sed narrabo tamen: Festiuus dialogus fratris & morionis.nam non erant mala, & aliquid ad hanc rem pertinebant. Adstabat forte parasitus quidam, qui uideri uolebat imitari morionem, sed ita simulabat, ut propior uero esset, tam frigidis dictis captans risum, ut ipse sæpius, quam dicta sua rideretur. Excidebant homini tamen interdum quædam, adeo non absurda, ut fidem adagio facerent, crebro iactu iaci aliquando Venerem. Is ergo, dicente quodam è conuiuis: Iam meo sermone bene prouisum esse furibus, atque à Cardinale etiam cautum de erronibus, restare nunc uti his præterea consuleretur publicitus, quos ad egestatem morbus aut senectus impulisset, atque ad labores unde uiui possit, reddidisset impotes. Sine, inquit, me. nam ego & hoc recte ut fiat, uidero. Etenim hoc genus hominum misere cupio aliquo è conspectu amoliri meo, ita me male uexarunt sæpe, cum querulis illis opplorationibus flagitarent pecuniam, quas nunquam tamen tam commode potuerunt occinere, ut nummum à me extorquerent. Quippe semper alterum euenit, ut aut non libeat dare, aut ne liceat quidem, quando nihil est quod detur. Itaque nunc cœperunt sapere. nam ne perdant operam, ubi me præterire uident, prætermittunt taciti, ita nihil à me sperant amplius, non hercule magis quam si essem sacerdos. Prouerbium uulgo iactatum apud mendicos.Sed illos ego mendicos omnes lata lege distribui ac dispartiri iubeo in Benedictinorum cœnobia, & fieri laicos ut uocant monachos: Mulieres moniales esse impero. Subrisit Cardinalis & approbat ioco, cæteri etiam serio. Cæterum Theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo est exhilaratus, ut iam ipse quoque cœperit ludere homo alioqui prope ad toruitatem grauis. At ne sic quidem, inquit, extricaberis à mendicis, nisi nobis quoque prospexeris fratribus. Atqui, inquit Parasitus, hoc iam curatum est. Nam Cardinalis egregie prospexit uobis, quum statueret de cohercendis, atque opere exercendis erronibus. nam uos estis errones maximi. Hoc quoque dictum, quum coniectis in Cardinalem oculis, eum uiderent non abnuere, cœperunt onmes non illibenter arripere, excepto fratre. Allusit ad illud Horatianum, italo perfusus aceto.Nam is (neque equidem miror) tali perfusus aceto, sic indignatus est, atque incanduit, ut nec à conuicijs quidem potuerit temperare: hominem uocauit nebulonem, detractorem, susurronem, & filium perditionis, minas interim terribiles citans è scriptura sacra. Iam scurra serio scurrari cœpit. & erat planè in sua palæstra. Noli, inquit, irasci bone frater, scriptum est, in patientia uestra possidebitis animas uestras. Rursum frater (referam enim ipsius uerba) non irascor, inquit furcifer, uel saltem non pecco. Vt seruat decorum in narratione.Nam Psalmista dicit, Irascimini & nolite peccare. Admonitus deinde frater a Cardinale suauiter, ut suos affectus compesceret. Non domine, inquit, ego loquor nisi ex bono zelo sicut debeo, Nam uiri sancti habuerunt bonum zelum, unde dicitur, Zelus domus tuæ comedit me. Apparet fratrem ob imperitiam, zelus abusum neutro genere sicut hoc scelus.& canitur in ecclesijs, Irrisores Helizei, dum conscendit domum dei, zelus calui sentiunt, sicut fortasse sentiet iste derisor, scurra, ribaldus. Facis inquit, Cardinalis bono fortassis affectu, sed mihi uideris facturus, nescio an sanctius, certe sapientius, si te ita compares, ne cum homine stulto & ridiculo, ridiculum tibi certamen instituas. Non domine inquit, non facerem sapientius. Nam Solomon ipse sapientissimus dicit: Responde stulto secundum stultitiam eius, sicut ego nunc facio, & demonstro ei foueam in quam cadet, nisi bene præcaueat. Nam si multi irrisores Helizei, qui erat tantum unus caluus, senserunt zelus calui, quanto magis sentiet unus derisor multorum fratrum, in quibus sunt multi calui? & etiam habemus bullam Papalem, per quam omnes qui derident nos, sunt excommunicati. Cardinalis, ubi uidit nullum fieri finem, nutu ablegato parasito, ac aliam in rem commodum uerso sermone, paulo post surgit è mensa, atque audiendis clientum negocijs dedit se, nosque dimisit.

En mi More, quàm longo te sermone oneraui, quod tam diu facere planè puduisset me, nisi tu & cupide flagitasses, & sic uidereris audire, tanquàm nolles quicquam eius confabulationis omitti, quæ quanquàm aliquanto perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino propter eorum iudicium, qui quæ me dicente spreuerant, eadem rursus euestigio non improbante Cardinale, etiam ipsi comprobarunt, usque adeo assentantes ei, ut parasiti quoque eius inuentis, quæ dominus per iocum non aspernabatur, adblandirentur & serio propemodum admitterent. Vt hinc possis æstimare, quanti me ac mea consilia, aulici forent æstimaturi. Profecto mi Raphaël inquam, magna me affecisti uoluptate, ita sunt abs te dicta prudenter simul & lepide omnia. præterea uisus mihi interim sum, non solum in patria uersari, uerum etiam repuerascere quodammodo iucunda recordatione Cardinalis illius, in cuius aula puer sum educatus. cuius uiri memoriæ quod tu tam impense faues, non credas mi Raphaël, quanto mihi sis effectus hoc nomine charior, cum esses alioqui charissimus. Cæterum non possum adhuc ullo pacto meam demutare sententiam, quin te planè putem, si animum inducas tuum, uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum posse te tuis consilijs plurimum boni conferre. quare nihil magis incumbit tuo, hoc est boni uiri officio. Si quidem cum tuus censeat Plato, respublicas ita demum futuras esse felices, si aut regnent philosophi, aut reges philosophentur, quam procul aberit felicitas, si philosophi regibus nec dignentur saltem suum impartiri consilium? Non sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter facerent, imò multi libris æditis iam fecerunt, si hij qui rerum potiuntur essent parati, bene consultis parêre. Sed bene haud dubie præuidit Plato, nisi reges philosophentur ipsi, nunquam futurum, ut peruersis opinionibus à pueris imbuti atque infecti, penitus philosophantium comprobent consilia: quod ipse quoque experiebatur apud Dionysium. An non me putas, si apud aliquem regum decreta sana proponerem, & perniciosa malorum semina, conarer illi euellere, protinus aut eijciendum aut habendum ludibrio? Age finge, me apud regem esse Gallorum, atque in eius considere consilio, dum in secretissimo secessu præsidente rege ipso in corona prudentissimorum hominum magnis agitur studijs, quibus artibus ac machinamentis Mediolanum retineat, Tecte Gallos dehortatur ab Italia paranda.ac fugitiuam illam Neapolim ad se retrahat: postea uero euertat Venetos, ac totam Italiam subijciat sibi, deinde Flandros, Brabantos, totam postremo Burgundiam suæ faciat ditionis, atque alias præterea gentes, quarum regnum iam olim animo inuasit. Hic dum alius suadet, feriendum cum Venetis fœdus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit commodum, cum illis communicandum consilium, quin deponendam quoque apud eosdem aliquam prædæ partem, quam rebus ex sententia peractis repetat, Dum alius consulit conducendos Germanos, alius pecunia demulcendos Eluetios, Eluetij conductitij.Alius aduersus numen imperatoriæ maiestatis, auro, uelut anathemate, propitiandum, Dum alij uidetur cum Arragonum rege componendas esse res, & alieno Nauariæ regno, uelut pacis authoramento cedendum: Alius interim censet Castelliæ principem aliqua spe affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos, Dum maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum interim de Anglia sit, Cæterum de pace tractandum tamen, & constringenda firmissimis uinculis semper infirma societas, amici uoccentur, suspiciantur ut inimici, Habendos igitur paratos, uelut in statione Scotos, ad omnem intentos occasionem, si quid se commoueant Angli, protinus immittendos, Ad hæc fouendum exulem nobilem aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent fœdera, qui id regnum sibi deberi contendat, ut ea uelut ansa contineat, suspectum sibi principem. Hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregijs uiris ad bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio surgam, ac uerti iubeam uela, omittendam Italiam censeam, & domi dicam esse manendum, unum Galliæ regnum ferè maius esse, quàm ut commode possit ab uno administrari, ne sibi putet rex de alijs adijciendis esse cogitandum, Tum si illis proponerem decreta Achoriorum populi, Exemplum annotandum.Vtopiensium insulæ ad Euronoton oppositi, qui quum olim bellum gessissent, ut regi suo aliud obtinerent regnum, quod affinitatis antiquæ causa sibi contendebat hæreditate deberi. consequuti tandem id, ubi uiderunt nihilo sibi minus esse molestiæ in retinendo, quàm in quærendo pertulerunt, uerum assidua pullulare semina, uel internæ rebellionis, uel externæ incursionis in deditos, ita semper aut pro illis, aut contra pugnandum, nunquam dari facultatem dimittendi exercitus, compilari interim se, efferri foras pecuniam, alienæ gloriolæ suum impendi sanguinem, pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam latrocinandi libidinem, confirmatam cædibus audaciam, leges esse contemptui, quod rex in duorum curam regnorum distractus, minus in utrumuis animum posset intendere. Cum uiderent alioqui tantis malis nullum finem fore, inito tandem consilio, regi suo humanissime fecerunt optionem retinendi utrius regni uellet, nam utriusque non fore potestatem, se plures esse, quàm qui à dimidiato possint rege gubernari, quum nemo sit libenter admissurus mulionem sibi cum alio communem. Ita coactus est ille bonus princeps, nouo regno cuipiam ex amicis relicto (qui breui etiam post eiectus est) antiquo esse contentus. Præterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum, quibus tot nationes eius causa tumultuarentur, quum thesauros eius exhausissent, ac destruxissent populum, aliqua tandem fortuna frustra cessuros tamen, proinde auitum regnum coleret, ornaret quantum posset, & faceret quàm florentissimum. Amet suos & ametur à suis, cum his unà uiuat, imperetque suauiter, atque alia regna ualere sinat, quando id quod nunc ei contigisset, satis amplum superque esset. Hanc orationem quibus auribus mi More, putas excipiendam? Profecto non ualde pronis, inquam. Pergamus ergo inquit, si consiliarijs cum rege quopiam tractantibus, & comminiscentibus, quibus technis ei queant coaceruare thesauros, dum unus intendendam consulit æstimationem monetæ, quum ipsi sit eroganda pecunia. deijciendam rursus infra iustum, quum fuerit corroganda. uti & multum æris paruo dissoluat, & pro paruo multum recipiat: Dum alius suadet ut bellum simulet, atque eo prætextu, coacta pecunia, cum uisum erit, faciat pacem sanctis cerimonijs, quo plebeculæ oculis fiat præstigium, miseratus uidelicet humanum sanguinem princeps pius: Dum alius ei suggerit in mentem, antiquas quasdam, & tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas, quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi, earum ergo mulctas iubeat exigi. nullum uberiorem prouentum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiæ præ se personam ferat: Dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa prohibeat, maxime talia, quæ ne fiant, in rem sit populi, post pecunia cum illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic & à populo gratiam iniri, & duplex adferri compendium, uel dum hij mulctantur, quos quæstus cupiditas pellexit in casses, uel dum alijs uendit priuilegia tanto pluris, quanto scilicet fuerit melior princeps, utpote qui grauatim quicquam contra populi commodum priuato cuiquam indulgeat, & ob id non nisi magno precio. Dum alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quauis in re pro regio iure disceptent, accersendos præterea in palatium, atque inuitandos uti coram se de suis rebus disserant, ita nullam causam eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum uel contradicendi studio, uel pudore dicendi eadem, uel quo gratiam ineant, apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia. Sic dum iudicibus diuersa sentientibus, res per se clarissima disputatur, & ueritas in quæstionem uenit, ansam commodum regi dari, pro suo commodo ius interpretandi. cæteros aut pudore accessuros, aut metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia. Neque enim deesse prætextus potest pronuncianti pro principe. Nempe cui satis est aut æquitatem à sua parte esse, aut uerba legis, aut contortum scripti sensum, aut quæ legibus denique omnibus præponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem prærogatiuam. Crassi diuitis dictumDum omnes in Crassiano illo consentiunt atque conspirant, Nullam auri uim satis esse principi, cui sit alendus exercitus. præterea nihil iniuste regem facere, ut maxime etiam uelit posse. Quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum uero cuique esse proprium, quantum regis benignitas ei non ademerit, quod ipsum ut quàm minimum sit, principis multum referre, ut cuius tutamentum in eo situm sit, ne populus diuitijs ac libertate lasciuiat, quod hæ res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia, quum contra egestas atque inopia retundat animos, ac patientes reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus. Hic si ego rursus adsurgens contendam, hæc consilia omnia regi & inhonesta esse, & perniciosa. Cuius non honor modo, sed securitas quoque in populi magis opibus sita sit quam suis. quos si ostendam, regem sibi deligere sua causa, non regis, uidelicet uti eius labore ac studio ipsi commode uiuant, tutique ab iniurijs. eoque magis ad principem eam pertinere curam, ut populo bene sit suo, quàm ut sibi, non aliter ac pastoris officium est, oues potius quàm semet pascere, quatenus opilio est. Nam quod populi egestatem censeant pacis præsidium esse, longissime aberrare eos, ipsa res docet. Nempe ubi plus rixarum comperias, quàm inter mendicos? Quis intentius mutationi rerum studet, quàm cui minime placet præsens uitæ status? Aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia, spe alicunde lucrandi, quàm cui iam nihil est quod possit perdere? Quod si rex aliquis adeo aut contemptus esset, aut inuisus suis, ut aliter eos continere in officio non possit, nisi contumelijs, compilatione, & sectione grassetur, eosque redigat ad mendicitatem, præstiterit illi profecto regno abdicare, quàm his retinere artibus, quibus quamquam imperij nomen, retineat, certe amittit maiestatem. Neque enim regiæ dignitatis est, imperium in mendicos exercere, sed in opulentos potius, atque felices. Quod ipsum sensit certe uir erecti ac sublimis animi Fabricius, cum responderet, malle se imperare diuitibus, quam diuitem esse. Et profecto unum aliquem uoluptate ac delicijs fluere, gementibus undique ac lamentantibus alijs, hoc non est regni, sed carceris esse custodem. Denique ut imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita qui uitam ciuium non nouit alia uia corrigere, quam ademptis uitæ commodis, is se nescire fateatur imperare liberis. quin aut inertiam potius mutet suam, aut superbiam. nam his ferè uitijs accidit, ut populus eum uel contemnat, uel habeat odio. Viuat innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia, & recta institutione suorum præueniat potius, quam sinat increscere, quæ deinde puniat. leges abrogatas consuetudine haud temere reuocet, præsertim quæ diu desitæ, nunquam desyderatæ sunt. neque unquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale priuatum quempiam iudex, uelut iniquum ac uafrum non pateretur accipere. Mira lex MacerensiumHic si proponerem illis Macarensium legem, qui & ipsi non longe admodum absunt ab Vtopia, quorum rex, quo primum die auspicatur imperium, magnis adhibitis sacrificijs iurijurando astringitur, nunquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris habiturum, aut argenti, quantum eius auri precium æquet. Hanc legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curæ fuit patriæ commodum, quam diuitiæ suæ, uelut obicem aceruandæ pecuniæ tantæ, quanta faceret inopiam eius in populo. Nempe eum thesaurum uidebat suffecturum, siue regi aduersus rebelleis, siue regno aduersus hostium incursiones esset confligendum, Cæterum minorem esse, quam ut animos faciat inuadendi aliena. quæ potissima condendæ legis causa fuit. Proxima, quod sic prospectum putauit, ne desit pecunia, quæ in quotidiana ciuium commutatione uersetur, & quum regi necesse est erogare, quicquid thesauro supra legitimum accreuit modum, non quæsiturum censuit occasiones iniuriæ. Talis rex & malis erit formidini, & à bonis amabitur. Hæc ergo atque huiusmodi si ingererem apud homines, in contrariam partem uehementer inclinatos, Prouerbiumquam surdis essem narraturus fabulam? Surdissimis inquam, haud dubie. neque hercule miror, neque mihi uidentur (ut uere dicam) huiusmodi sermones ingerendi, aut talia danda consilia, quæ certus sis nunquam admissum iri. Quid enim prodesse possit, aut quomodo in illorum pectus influere sermo tam insolens, quorum præoccupauit animos, atque insedit penitus diuersa persuasio? Apud amiculos in familiari colloquio non insuauis est hæc philosophia scholastica. Philosophia scholastica.Cæterum in consilijs principum, ubi res magnæ, magna autoritate aguntur, non est his rebus locus. Hoc est, inquit ille, quod dicebam, non esse apud principes locum philosophiæ. Imò inquam est uerum, non huic scholasticæ, quæ quiduis putet ubiuis conuenire, sed est alia philosophia ciuilior, quæ suam nouit scenam, eique sese accommodans, in ea fabula quæ in manibus est, suas partes concinne & cum decoro tutatur. Hac utendum est tibi. Alioquin dum agitur quæpiam Plauti comœdia, ὁμοίωσις mira.nugantibus inter se uernulis, si tu in proscenium prodeas habitu philosophico, & recenseas ex Octauia locum in quo Seneca disputat cum Nerone. ϰωϕόν πϱόσωπονnonne præstiterit egisse mutam personam, quam aliena recitando talem fecisse tragicomœdiam! Corruperis enim, peruerterisque præsentem fabulam, dum diuersa permisces, etiam si ea quæ tu affers meliora fuerint. Quæcunque fabula in manu est, eam age quam potes optime. neque ideo totam perturbes, quod tibi in mentem uenit alterius, quæ sit lepidior. Sic est in Republica sic in consultationibus principum. Si radicitus euelli non possint opiniones prauæ, nec receptis usu uitijs mederi queas, ex animi tui sententia, non ideo tamen deserenda Respublica est, & in tempestate nauis destituenda est, quoniam uentos inhibere non possis. at neque insuetus & insolens sermo inculcandus, quem scias apud diuersa persuasos pondus non habiturum, sed obliquo ductu conandum est, atque adnitendum tibi, uti pro tua uirili omnia tractes commode. & quod in bonum nequis uertere, efficias saltem, ut sit quam minime malum. Nam ut omnia bene sint, fieri non potest, nisi omnes boni sint, quod ad aliquot abhinc annos adhuc non expecto. Hac, inquit, arte nihil fieret aliud, quam ne dum aliorum furori mederi studeo, ipse cum illis insaniam. Nam si uera loqui uolo, talia loquar necesse est. Cæterum falsa loqui, sitne philosophi nescio, certe non est meum. Quanquam ille meus sermo ut fuerit fortasse ingratus illis, atque molestus, ita non uideo cur uideri debeat usque ad ineptias insolens. Quod si aut ea dicerem, quæ fingit Plato in sua Republica aut ea quæ faciunt Utopienses in sua, Vtopiensium instituta.hæc quamquam essent, ut certe sunt, meliora, tamen aliena uideri possint, quod hic singulorum priuatæ sunt possessiones, illic omnia sunt communia. Mea uero oratio (nisi quod ad eos qui statuissent secum, ruere diuersa uia præcipites, iucundus esse non potest, qui reuocet ac præmonstret pericula) alioquin quid habuit, quod non ubiuis dici, uel conueniat, uel oporteat! Equidem si omittenda sunt omnia tanquam insolentia atque absurda, quæcunque peruersi mores hominum fecerunt, ut uideri possint aliena, dissimulemus oportet, apud Christianos, pleraque omnia quæ Christus docuit, ac dissimulari usqueadeo uetuit, ut ea quoque quæ ipse in aures insusurrasset suis, palam in tectis iusserit prædicari. Quorum maxima pars ab istis moribus longe est alienior, quam mea fuit oratio. Nisi quod concionatores homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando mores suos homines ad Christi normam grauatim paterentur aptari, doctrinam eius uelut regulam plumbeam accommodauerunt ad mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur scilicet. qua re nihil uideo quid profecerint, nisi ut securius liceat esse malos, atque ipse profecto tantundem proficiam in consilijs principum. Nam aut diuersa sentiam, quod perinde fuerit, ac si nihil sentiam, aut eadem, & ipsorum adiutor sim, ut inquit Mitio Terentianus, insaniæ. Nam obliquus ille ductus tuus non uideo quid sibi uelit, quo censes adnitendum, si non possint omnia reddi bona, tamen ut tractentur commode, fiantque, quoad licet, quam minime mala. Quippe non est ibi dissimulandi locus, nec licet conniuere. approbanda sunt aperte pessima consilia, & decretis pestilentissimis subscribendum est. Speculatoris uice fuerit, ac pene proditoris, etiam qui improbe consulta maligne laudauerit. Porro nihil occurrit, in quo prodesse quicquam possis, in eos delatus collegas, qui uel optimum uirum facilius corruperint, quam ipsi corrigantur, quorum peruersa consuetudine uel deprauaberis, uel ipse integer atque innocens, alienæ malitiæ, stultitiæque prætexeris, tantum abest ut aliquid possit in melius obliquo illo ductu conuertere. Quam ob rem pulcherrima similitudine declarat Plato, cur merito sapientes abstineant a capessenda Quippe Republica. quum populum uideant in plateas effusum assiduis imbribus perfundi, nec persuadere queant illis, ut se subducant pluuiæ, tectaque subeant. gnari nihil profuturos sese si exeant, quam ut una compluantur, semet intra tecta continent habentes satis, quando alienæ stultitiæ non possunt mederi, si ipsi saltem sint in tuto. Quanquam profecto mi More (ut ea uere dicam, quæ meus animus fert) mihi uidetur ubicunque priuatæ sunt possessiones, ubi omnes omnia pecunijs metiuntur, ibi uix unquam posse fieri, ut cum Republica aut iuste agatur, aut prospere, nisi uel ibi sentias agi iuste, ubi optima quæque perueniunt ad pessimos, uel ibi feliciter, ubi omnia diuiduntur in paucissimos, nec illos habitos undecunque commode, cæteris uero plane miseris. Quam ob rem quum apud animum meum reputo, prudentissima atque sanctissima instituta Utopiensium, apud quos tam paucis legibus, tam commode res administrantur, ut & uirtuti precium sit, & tamen æquatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his eorum moribus ex aduerso comparo, tot nationes alias, semper ordinantes, nec ullam satis ordinatam unquam, earum omnium in quibus quod quisque nactus fuerit, suum uocat priuatum, quorum tam multæ indies conditæ leges non sufficiunt, uel ut consequatur quisquam, uel ut tueatur, uel ut satis internoscat ab alieno, illud quod suum inuicem quisque priuatum nominat, id quod facile indicant infinita illa tam assidue nascentia, quam nunquam finienda litigia. hæc inquam, dum apud me consydero, æquior Platoni fio, minusque demiror, dedignatum illis leges ferre ullas, qui recusabant eas quibus ex æquo omnes omnia partirentur commoda. Siquidem facile præuidit homo prudentissimus, unam atque unicam illam esse uiam ad salutem publicam, si rerum indicatur æqualitas, quæ nescio an unquam possit obseruari, ubi sua sunt singulorum propria. Nam quum certis titulis, quisque quantum potest, ad se conuertit, quantacumque fuerit rerum copia, eam omnem pauci inter se partiti, reliquis relinquunt inopiam, fereque accidit, ut alteri sint alterorum sorte dignissimi, quum illi sint rapaces, improbi atque inutiles, contra hi modesti uiri, ac simplices, & cotidiana industria, in publicum quam in semet benigniores. Adeo mihi certe persuadeo, res æquabili ac iusta aliqua ratione distribui, aut feliciter agi cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus proprietate, non posse. Sed manente illa, mansuram semper apud multo maximam, multoque optimam hominum partem, egestatis & erumnarum anxiam atque ineuitabilem sarcinam. Quam ut fateor leuari aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse. Nempe si statuatur ne quis supra certum agri modum possideat, & uti sit legitimus cuique census pecuniæ, si fuerit legibus quibusdam cautum, ut neque sit princeps nimium potens, neque populus nimis insolens, Tum magistratus ne ambiantur, neu dentur uenum, aut sumptus in illis fieri sit necesse, alioquin & occasio datur per fraudem ac rapinas sarciendæ pecuniæ, & fit necessitas eis muneribus præficiendi diuites, quæ potius fuerant administranda prudentibus. talibus inquam legibus, quemadmodum ægra assiduis solent fomentis fulciri corpora deploratæ ualetudinis, ita hæc quoque mala leniri queant, ac mitigari. ut sanentur uero atque in bonum redeant habitum, nulla omnino spes est, dum sua cuique sunt propria. Quin dum unius partis curæ studes, aliarum uulnus exasperaueris, ita mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, quando nihil sic adijci cuiquam potest, ut non idem adimatur alij. At mihi inquam contra uidetur, ibi nunquam commode uiui posse, ubi omnia sint communia. Nam quo pacto suppetat copia rerum, unoquoque ab labore subducente se! utpote quem neque sui quæstus urget ratio, & alienæ industriæ fiducia reddit segnem. At quum & stimulentur inopia, neque quod quisquam fuerit nactus, id pro suo tueri ulla possit lege, an non necesse est perpetua cæde ac seditione laboretur! Sublata præsertim autoritate ac reuerentia magistratuum, cui quis esse locus possit, apud homines taleis, quos inter nullum discrimen est, ne comminisci quidem queo. Non miror inquit, sic uideri tibi, quippe cui eius imago rei, aut nulla succurrit, aut falsa. Uerum si in Utopia fuisses mecum, moresque eorum atque instituta uidisses præsens, ut ego feci, qui plus annis quinque ibi uixi, neque unquam uoluissem inde discedere, nisi ut nouum illum orbem proderem, tum plane faterere, populum recte institutum nusquam alibi te uidisse quam illic. Atqui profecto inquit Petrus Aegidius, ægre persuadeas mihi, melius institutum populum in nouo illo, quam in hoc noto nobis orbe reperiri, ut in quo neque deteriora ingenia, & uetustiores opinor esse, quam in illo Respublicas & in quibus plurima ad uitam commoda longus inuenit usus, ut ne adijciam apud nos casu reperta quædam, quibus excogitandis nullum potuisset ingenium sufficere. Quod ad uetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum, tum pronunciare posses rectius, si historias illius orbis perlegisses, quibus si fides haberi debet, prius apud eos erant urbes, quam homines apud nos. iam uero quicquid hactenus uel ingenium inuenit, uel casus repperit, hoc utrobique potuit extitisse. Cæterum ego certe puto, ut illis præstemus ingenio, studio tamen atque industria longe a tergo relinquimur. Nam (ut ipsorum habent annales) ante appulsum illuc nostrum de rebus nostris (quos illi uocant Ultræquinoctialeis) nihil unquam quicquam audierant, nisi quod olim annis ab hinc ducentis supra mille, nauis quædam apud insulam Utopiam naufragio perijt, quam tempestas eo detulerat. Eiecti sunt in littus Romani quidam, atque Aegyptij, qui postea nunquam inde discessere. Hanc unam occasionem, uide quam commodam illis sua fecit industria. Nihil artis erat intra Romanum imperium, unde possit aliquis esse usus, quod non illi aut ab expositis hospitibus didicerint, aut acceptis quærendi seminibus adinuenerint. tanto bono fuit illis aliquos hinc semel illuc esse delatos. At si qua similis fortuna quempiam antehac illinc huc perpulerit, tam penitus hoc obliteratum est, quam istud quoque forsan excidet posteris, me aliquando illic fuisse. Et ut illi uno statim congressu quicquid à nobis commode inuentum est, fecerunt suum: Sic diu futurum put, priusquam nos accipiamus quicquam quod apud illos melius quam nobis est institutum. Quod unum maxime esse reor in causa, cur quum neque ingenio, neque opibus inferiores simus eis, ipsorum tamen res quam nostra prudentius administretur, & felicius efflorescat. Ergo mi Raphaël inquam, quæso te atque obsecro, describe nobis insulam. nec uelis esse breuis, sed explices ordine agros, fluuios, urbes, homines, mores, instituta, leges, ac denique omnia, quæ nos putes uelle cognoscere. putabis autem uelle quicquid adhuc nescimus. Nihil, inquit, faciam libentius. Nam hæc in promptu habeo, sed res ocium poscit. Eamus ergo inquam intro pransum, mox tempus nostro arbitratu sumemus. Fiat inquit. Ita ingressi prandemus. pransi, in eundem reuersi locum, in eodem sedili consedimus, ac iussis ministris, ne quis interpellaret, ego ac Petrus Aegidius hortamur Raphaëlem, ut præstet quod erat pollicitus. Is ergo ubi nos uidit intentos atque auidos audiendi, quum paulisper tacitus & cogitabundus assedisset, hunc in modum exorsus est.


PRIMI LIBRI FINIS.
 Praefatio Liber II