Vergilii Aeneidos Interpretatio in usum Delphini (Carolus Ruaeus)/Liber I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Argumentum[recensere]

Propositione et invocatione præmissis, narratio incipit à septimo Æneæ expeditionis anno: quo tempore, Trojanis è Siciliâ in Italiam solventibus, Juno tempestatem excitat conciliato sibi Æolo. Sedat tempestatem Neptunus. Naves Æneæ septem in portum Africæ se recipiunt, reliquis aliò disjectis. Venus apud Jovem de filii calamitate queritur. Solatur eam Jupiter, expositâ Æneæ ejusque posteritatis futurâ felicitate. Mittitur Mercurius, qui Carthaginensium animos Trojanis placabiles reddat. Venus habitu venatricis occurrit Æneæ, regionem cum Achate exploranti: indicatâque Didonis ac regionis conditione, utrumque nebulâ septum Carthaginem dimittit. Illìc Æneas, templum ingressus, primùm in belli Trojani picturas incidit: deinde in Didonem, et in socios, quos fluctibus oppressos putaverat, Didoni supplicantes. Dat se in conspectum Æneas: à Reginâ benignè excipitur: accersitur per Achatem Ascanius: cujus in locum dolo Veneris Cupido substituitur, ut Æneæ amorem Didoni inspiret. Abeunt omnes in aulam ad convivium.

Intepretatio[recensere]

Ego ille sum, qui olim cecini cantilenas tenui calamo: et egressus è sylvis coëgi propinquos agros, ut obedirent agricolæ quantumlibet cupido; quod opus jucundum fuit rusticis. Sed jam horrida Martis


[1] Cano bella et hominem, qui pulsus fatis, primus venit è regione Trojanâ in Italiam, et ad litus Lavinum. Ille multùm agitatus fuit terrâ et mari per potentiam Deorum, et propter iram memorem crudelis Junonis. Multa quoque toleravit prætereà in bello, donec fundaret urbem, et induceret Deos in Latium; ex quo facto populus Latinus, et cives Albani, et muri altæ Romæ orti sunt.

O Musa, suggere mihi causas earum rerum: quo Deorum violato, vel quo scelere offensa regina Deorum coëgerit hominem pietate illustrem agitari tot calamitatibus, et suscipere tot labores. Tantusne furor inest mentibus divinis?

Fuit urbs vetus, quam colonia Tyriorum incoluit. Carthago nomine, procul ex adverso Italiæ et ostiorum Tiberis; abundans opibus, et acerrima belli artibus. Juno dicitur hanc unam habitâsse præ cæteris regionibus, etiam Samo postpositâ. Illìc Junonis arma, illìc currus fuit: jam tunc Dea contendit ut illa imperet populis, protegitque eam in hanc spem, si fatum id quo modo permittat. Enimverò audierat prolem deduci è stirpe Trojanorum, quæ aliquando dirueret mœnia Tyriorum. Inde per cladem Africæ, gentem illam futuram ubique dominam, et bello gloriosam: ita statuisse Parcas. Audierat hoc Juno, hoc ipsum timens, et reminiscens præteriti belli quod prima suscitaverat contra Trojanos pro Argis sibi dilectis. Prætereà causæ iracundiæ et sæva indignatio non abierant adhuc ex animo: residet infixum profundâ in mente judicium Paridis, et contumelia contemptæ pulchritudinis suæ, et familia sibi odiosa, et munus Ganymedis à Jove rapti. His insuper irritata, repellebat procul à Latio Trojanos, reliquias Græcorum et crudelis Achillis agitatos per totum mare: et illi à multis annis vagabantur impulsi fatis circa maria omnia. Tanti erat momenti fundare Romanum populum.

[34] Vix vela faciebant læti è conspectu Siculæ terræ in altum mare, et rostris æratis secabant spumas maris; cùm Juno servans sub pectore plagam immortalem, hæc mente volvebat: Egóne ut victa cessem à cœpto, nec possim arcere ab Italiâ regem Trojanorum? scilicet impedior fatis! An Pallas potuit incendere naves Græcorum, et ipsos submergere mari, propter culpam et furorem solius Ajacis Oïlei? Ipsa vibrans è nubibus rapidum fulmen Jovis, et dissipavit naves, et turbavit mare ventis, ipsumque Ajacem evomentem flammas è transfosso pectore, involvit turbine, et impegit rupi acutæ. Ego verò quæ gradior regina Deorum, Jovisque et soror et uxor, bellum facio à tot annis adversùs unicum populum; et aliquis posteà colet divinitatem Junonis, aut supplex imponet victimam altaribus? Talia volvens Dea privatim animo ardente, venit in Æoliam, regionem tempestatum, et loca plena furiosis ventis. Illìc rex Æolus spatiosâ in cavernâ continet auctoritate suâ ventos pugnantes et tempestates sonantes, eosque coercet catenis et carcere. Illi impatientes tumultuantur circa obices, magno cum fragore montis; Æolus sedet in summo monte, tenens sceptrum, et mitigat animos, et moderatur furorem. Nisi id faceret, scilicet venti rapidi secum raperent maria ac terras et cœlum intimum, eaque per aërem traherent. Sed Deus omnipotens id timens clausit eos in antris obscuris, et super imposuit moles altarum rupium, præfecitque regem, qui constanti lege sciret et eos coërcere, et iis permittere laxiora fræna, quoties juberetur. Apud quem Juno tunc supplicans usa est his verbis: Æole (nam parens Deorum et rex mortalium tibi dedit, et mitigare, et concitare vento fluctus.) Natio mihi infensa currit per mare Tyrrhenum, in Italiam ferens Trojam et Penates domitos. Adde impetum ventis, et obrue naves submersas, aut impelle in diversas partes, et disperge corpora mari. Ego habeo quatuordecim Nymphas formoso corpore: è quibus Deïopeiam, quæ specie elegantissima est, sociabo tibi firmo conjugio, et propriam addicam: ut pro tali officio transigat tecum omnes annos, et efficiat te patrem formosâ sobole. Æolus hæc vicissim respondet: Tua cura est, ô regina, considerare quid velis; æquum est me exequi tua mandata. Tu mihi demereris Jovem, et imperium, et eam qualemcumque auctoritatem: tu facis ut accumbam mensis Deorum, et reddis me dominum nubium ac tempestatum. Postquàm hæc dicta sunt, concussit cavernosum montem ad latus intortâ cuspide: ac venti quasi turmatim erumpunt, quà via aperta est, et agitant flatu terras. Insederunt mari, ac simul Eurusque, Notusque, et frequens tempestatibus Africus, evertunt totum mare ab ipso fundo: et propellunt ad litora magnos fluctus. Sequitur et clamor hominum, et stridor funium. Statim nubes auferunt cœlum et lucem ex oculis Trojanorum: nox obscura insidet mari: poli tonuere, et aër splendet frequentibus fulguribus: et omnia ingerunt hominibus præsentem necem. Continuò membra Æneæ frigore dissolvuntur: Ingemit, et attollens ad astra ambas manus, talia ore pronunciat: O ter et quater felices, quibus accidit mori in oculis parentum, ad muros excelsos Trojæ: ô generosissime nationis Danaorum, fili Tydei, egóne non potui mori in campis Trojanis, et amittere hanc vitam tuâ manu? Ubi durus Hector periit armis Achillis, et magnus Sarpedon: ubi Simoïs volvit inter aquas tot correptos clypeos hominum, et galeas, et generosa corpora.

[102] Talia dicenti, tempestas stridens ab Aquilone percutit ex oppositâ parte velum, et propellit fluctus ad astra. Rumpuntur remi, deinde prora detorquetur, et objicit latus undis: succedit mons aquæ altitudine præruptus. Alii pendent è summo fluctu; mare hians pandit aliis terram inter fluctus: mare ebulliens turbatur arenis. Notus affligit tres naves abreptas ad scopulos occultos; scopulos inquam illos, quos Itali in medio mari appellant Aras, quæ sunt quasi grande dorsum in superficie maris. Eurus tres naves impellit à pleno mari in brevia et syrtes, res visu miserabilis: easque impingit in vada et circumdat vallo arenæ. Ingens fluctus ante oculos ipsius Æneæ percutit à prorâ in puppim, unam navim, quæ ferebat Lycios et fidelem Orontem: concidit gubernator, et pronus subvertitur in caput: navem verò fluctus ter eodem in loco circùm involvens torquet, et præceps vortex absorbet mari. Videntur pauci enatantes in immenso mari: et arma hominum, et tabulæ, et Trojanæ opes per aquas. Jam tempestas superavit firmam navem Ilionei, jam navem generosi Achatæ, et eam quâ portabatur Abas, et quâ senior Alethes: et omnes solutis juncturis laterum admittunt perniciosam aquam, et rimis dehiscunt.

[124] Intereà Neptunus animadvertit mare magno tumultu agitari et immissam tempestatem, et profunda maris ab imis vadis revoluta; graviter iratus, et mari providens, sustulit caput tranquillum è superficie aquæ. Cernit naves Æneæ dispersas toto mari, Trojanos obrutos fluctibus et aëris fulminibus. Nec fraudes et iræ Junonis ignotæ fuerunt fratri Junonis: appellat ad se Eurum ac Zephyrum, deinde hæc ait: Tantáne vos cepit confidentia ex vestrâ origine? Jam audetis, ô venti, absque meâ auctoritate, confundere cœlum et terram, et attollere tantos cumulos fluctuum? Vos ego puniam. Sed melius est sedare turbatas aquas. Deinceps non luetis crimina tali pœnâ. Celerate fugam, et dicite ista vestro regi: Non illi concessam esse dominationem maris, et potentem tridentem: sed mihi per sortem. Habet ille rupes ingentes, quæ sunt vestræ domus, ô Eure: Æolus glorietur in illâ aulâ, et clauso carcere ventorum exerceat imperium. Sic dixit, et celeriùs quàm dixerat sedat inflatum mare, et pellit nimbos congregatos, et rursus inducit Solem. Simul cum eo Cymothoë, et Triton connitens, depellunt naves ab acuto scopulo: ipse Neptunus sublevat eas tridente, et recludit immensas syrtes, et sedat mare, et perstringit superficiem aquarum levibus rotis. Et quemadmodum sæpe, cùm in populo numeroso commota est seditio, et plebs vilis furit animis: et jam tædæ ac lapides volant, ira suppeditat tela: tunc si fortuitò viderint virum aliquem insignem virtute ac meritis, tacent, et stant attentis auribus: ille temperat animos et placat corda sermone. Ita omnis tumultus maris cessavit, statim atque pater videns mare, et vectus per aërem serenum, impulit equos, et currens immisit habenas currui facili.

[157] Trojani fatigati conantur assequi cursu litora quæ vicina sunt, et deflectunt ad plagas Africæ. Est locus in longo recessu, ubi insula format portum oppositu laterum, quibus omnis è mari veniens fluctus frangitur, et finditur in sinus replicatos. Hinc et inde rupes immanes et duo scopuli eminent ad cœlum: quorum sub cacumine undique mare placidum quiescit: prætereà umbraculum arborum micantium, et nemus obscurum horrentibus tenebris desuper impendet. Ex oppositâ parte, caverna est in scopulis suspensis: in cavernâ sunt aquæ dulces, et sedilia è vivo lapide; domus videtur Nympharum. Illic nulla retinacula continent naves lassatas, anchora non affigit eas unco dente. Illuc intrat Æneas congregatis navibus septem ex totâ multitudine; et Trojani ex iis egressi cum magno terræ desiderio, obtinent arenam desideratam, et sternunt in litore corpora salsis undis fluentia. Et primò Achates excussit scintillam è lapide, et recepit ignem in frondibus, et circumjecit sicca alimenta, et suscitavit flammam in foco. Tum fatigati casibus educunt frumenta infecta undis, et instrumenta pistoria: incipiuntque et coquere igne, et comminuere lapide, frumenta erepta è naufragio.

[180] Interim Æneas conscendit rupem, et petit omnem undique prospectum in mare, si alicubi Antheum cernat agitatum vento, et Phrygias naves, vel Capyn, vel arma Caïci in altis puppibus. Nullam videt navem ante oculos, sed tres cervos vagantes in litore: hos toti greges sequuntur à tergo, et turba pascitur per valles. Illìc stetit, et cepit manu arcum et sagittas veloces, quæ arma fidelis Achates ferebat. Ac primò interficit ipsos duces, tollentes capita sublimia cornibus ramosis: deinde persequens telis per frondosam sylvam turbat vulgus et reliquam multitudinem. Nec cessat antè quàm victor affligat ad terram septem magna corpora, et eorum numerum æqualem faciat numero navium. Posteà redit in portum, et distribuit inter omnes socios. Deinde dividit vina, quæ largus Acestes imposuerat cadis in litore Siculo, dederatque heros discedentibus: et solatur verbis mœsta corda. O socii (nam non obliti sumus malorum præteritorum) ô qui tolerâstis acerbiora! Deus ponet his quoque terminum. Vos accessistis ad rabiem Scyllæ, et ad rupes intus latrantes: vos experti estis quoque rupes Cyclopum: resumite animos, et pellite tristem metum: fortassè gratum erit aliquando recordari harum etiam rerum. Per casus diversos, per tam multa pericula rerum, tendimus in Latium; ubi fata monstrant sedes tranquillas: in illo loco licebit regnum Trojanum excitari. Perseverate, et reservate vos ipsos ad res prosperas. Hæc dicit ore quidem tenus, et anxius gravi solicitudine spem fronte fingit; sed comprimit corde profundum dolorem. Trojani parant se ad prædam et ad futuras epulas, detrahunt pelles è costis, et detegunt carnes: alii scindunt in partes, et trajiciunt verubus eas adhuc palpitantes: alii disponunt ærea vasa in litore, et subjiciunt ignem. Tum reficiunt vires cibo: et discumbentes in gramine satiantur vino veteri et pingui carne ferarum.

[216] Postquàm fames pulsa est cibo, et mensæ sublatæ fuerunt, inquirunt longo colloquio de sociis amissis, inter spem ac timorem incerti, utrùm putare debeant eos vivere, an in extremis versari, nec jam audire quamvis inclamentur. Imprimis pius Æneas, nunc dolet privatim fortunam generosi Orontis, nunc fortunam Amyci, nunc duram sortem Lyci, et fortem Gyan, et fortem Cloanthum. Et jam erat finis, cùm Jupiter ex alto cœlo despectans mare navigabile, et terras humiles, et litora, et diffusas gentes, tali situ stetit in supremâ parte cœli, et fixit oculos in regnis Africæ. Venus autem tristior, et habens pulchros oculos lachrymis perfusos, illum alloquitur volventem animo tales curas: O tu, qui sempiternâ potentiâ moderaris res hominum ac Deorum, et fulmine terribilis es: Quid meus Æneas tam grave peccare contra te potuit, quid Trojani potuere? Quibus, jam oppressis tam multiplici clade, totus orbis terrarum clauditur propter Italiam? Sanè promiseras hinc aliquando, annis labentibus, Romanos, hinc duces orituros esse è stirpe Teucri instauratâ, qui mare et terras regerent omni auctoritate: quodnam consilium mutavit te, ô pater? Hâc spe leniebam dolorem de interitu Trojæ et tristi excidio, compensans his fatis fata adversa. Nunc tamen idem infortunium persequitur homines agitatos tot casibus: quem ponis terminum laborum, ô magne rex? Antenor, cùm effugisset è medio Græcorum, potuit securus intrare in sinum Illyricum et intima regna Liburniæ, et transgredi fontem Timavi: unde per novem scaturigines, magno cum sonitu montis exit quasi profusum mare, et aquis strepentibus operit agros. Nihilominùs ille fundavit illìc urbem Patavium, et sedes Trojanorum, et imposuit populo nomen, et suspendit arma Trojana, jamque quiescit fruens dulci pace. Nos, qui sumus tua soboles, quibus promittis regiam cœli, amissis navibus, (horrenda res) prodimur propter furorem solius Junonis, et procul ejicimur ab Italis litoribus. Hoc præmium est virtutis? Sic restituis nos in regna? Pater hominum ac Deorum illi subridens, facie quâ serenat aërem et tempestates, tetigit labra filiæ: deinde hæc dicit: Abstine metu, Cytherea: fata tuorum stant tibi immota: videbis urbem et muros promissos Lavinii, et sublimem extolles ad astra cœli generosum Æneam, neque aliud consilium mutavit me. Ille (dicam enim tibi, siquidem ea, cura te sollicitat; et explicabo secreta fatorum ea longè revolvens) faciet grave bellum in Italiâ, et domabit gentes asperas, et dabit viris leges et urbes: donec tertia æstas eum viderit dominantem, et tres hyemes fluxerint post Rutulos domitos. At puer Ascanius, cui modò adjicitur agnomen Iüli, qui dicebatur Ilus, dum res Iliacæ vigebant regno; traducet imperando triginta magnos annos, mensibus labentibus: et transportabit regnum ab urbe Lavinio, et multo labore ædificabit Albam longam. Illìc deinde regnum erit per annos trecentos integros sub stirpe Trojanâ; donec Ilia, regii sanguinis sacerdos, Marte gravida edet partu binam sobolem. Posteà Romulus, gaudens rufo tegmine lupæ altricis suæ, succedet in curam gentis, statuet urbem Martiam, et appellabit Romanos de suo nomine. Ego illis nec definio limites ditionis, nec durationem: concessi imperium absque termino. Immò acerba Juno, quæ nunc timore commovet mare et terras et cœlum, mutabit sententiam in melius, et mecum promovebit Romanos dominos rerum, et populum togatum. Ita placuit. Veniet fluentibus temporibus ætas, quando familia Assaraci subjiciet servituti, Phthiam, nobilesque Mycenas, et imperabit Argis superatis. Orietur Cæsar, Trojanus illustri origine, qui definiet ditionem suam Oceano, famam sideribus, isque erit Julius quod nomen deductum est à magno Iülo. Tu olim secura illum excipies in cœlo, oneratum spoliis Orientis: ille etiam invocabitur per vota. Tunc dura tempora mansuescent compositis bellis. Cana Fides, et Vesta, Romulus cum fratre Remo jus distribuent: odiosæ portæ belli claudentur ferro et strictis compagibus: intus sceleratus Furor sedens supra arma crudelia, et ligatus post terga centum æreis catenis, frendebit horrens ore sanguinolento. Hæc dicit, et mittit è cœlo filium Majæ: ut regio, et ut mœnia novæ Carthaginis aperiantur ad hospitium Trojanorum: ne Dido, ignara voluntatis divinæ, prohiberet eos à suâ regione. Ille volat per latum aërem, utens alis quasi remis, et statim constitit in litore Africæ: et jam exequitur mandata; et Carthaginenses deponunt asperum animum, Deo jubente: præcipuè regina sumit animum lenem et mentem placidam erga Trojanos.

[305] Sed pius Æneas multa cogitans per noctem, statim atque lux alma orta est, statuit egredi, et considerare nova loca, et inquirere quasnam in regiones vi ventorum venerit, quinam eas habitent, an homines, an feræ (nam cernit loca inculta) et statuit renarrare ista sociis, postquam inquisiverit. Abscondit in curvo sylvarum, sub speluncâ cavâ, naves undique cinctas arboribus et umbrâ nigrante: ipse incedit comitatus solo Achate, quassans manu duo jacula latis cuspidibus armata. Huic Venus genitrix occurrit obviàm in medio sylvæ, præ se ferens vultum et amictum virginis, et arma virginis Lacænæ: aut talis, qualis Harpalyce Thracia impellit equos, et præcurrit cursu celerem Eurum. Quippe, juxta consuetudinem venatorum, suspenderat humeris commodum arcum, quasi venatrix, et permiserat ventis difflare capillos: habens nuda genua, et vagos plexus vestium diffluentes, coërcitos nodo. Et prior ait: Heus juvenes! docete num fortassè videritis hìc vagantem aliquam mearum sororum, instructam pharetrâ et pelle versicoloris lyncis, aut urgentem clamore cursum spumantis apri. Sic locuta est Venus: at natus Veneris ita cœpit loqui vicissim: Nec ulla tuarum sororum audita est, nec visa à me. O virgo, quam te dicam esse? non enim habes speciem mortalem, nec vox tua refert hominem. O Dea, certè: an verò soror Phœbi, an una è genere Nympharum? Esto propitia, et quæcumque es, minue nostram solicitudinem: et doce, quo demum sub cœlo, quâ in regione terrarum versemur: vagamur nescii hominum et locorum istorum: huc impulsi ventis et magnis tempestatibus: Multa hostia occidetur manu meâ, in honorem tuum, ante altaria. Tunc Venus ait: Non equidem me judico dignam tali cultu. Consuetudo est puellarum Tyriarum, ferre pharetram, et cingere altè tibias purpureis ocreis. Cernis regna Punica, Tyrios, et urbem Agenoridum; sed regio Libya est, gens bello ferox. Dido tenet hoc regnum, quæ exiit ex urbe Tyro, fugiens fratrem: longa est ea injuria, longi circuitus: sed perstringam summa rerum capita. Huic maritus erat Sichæus, inter Phœnices agris ditissimus, et magno amore dilectus ab infelici Didone: huic Sichæo pater eam dederat adhuc virginem, et primis auspiciis conjunxerat: sed frater Didonis Pygmalion tenebat regnum Tyri, crimine crudelior præ cæteris omnibus. Hos inter medios odium ortum est. Ille sacrilegus, et obcæcatus cupidine divitiarum, clam occidit ipsum gladio ante altaria improvidum, non curans mores sororis: et diu abscondit scelus, et plurima malitiosè simulans, inutili spe fefellit mœstam conjugem. At umbra ipsa mariti insepulti apparuit ei in somno, mirum in modum erigens caput pallidum; revelavit fatalia altaria, et pectus gladio confossum, et declaravit omne crimen ignotum familiæ. Deinde suadet, ut celeret fugam, et exeat è patriâ: et ad subsidium itineris, aperit antiquos thesauros in terrâ, incognitum pondus auri et argenti. His rebus concitata Dido instruit fugam et socios. Concurrunt, quibus erat aut odium crudelis tyranni, aut gravis metus: invadunt naves, quæ casu instructæ erant, easque onerant auro: vehuntur mari divitiæ avari Pygmalionis: mulier auctor est facti. Pervenerunt ad ea loca, ubi mox videbis magnos muros, et arcem novæ Carthaginis se attollentem: et emerunt agrum, dictum Byrsam, nomine ab ipsâ fraude deducto; tanti spatii, quantum possent includere pelle tauri. Vos verò, quinam estis denique, aut quânam è regione profecti estis? aut quem in locum habetis iter? Æneas huic talibus verbis interroganti respondit suspirans, et educens vocem ex intimo pectore: O Dea, si revolvens à primâ causâ progrediar; et si tibi otium sit audire historiam nostrarum calamitatum; priùs Hesperus clauso cœlo sepeliet diem. Tempestas, casu solito, projecit ad litus Africæ nos, pulsos per varia maria è Trojâ vetere (si fortassè nomen Trojæ venit ad aures vestras.) Sum pius Æneas, fama super cœlum cognitus, qui fero mecum navibus Penates ereptos è potestate hostium. Quæro Italiam patriam, et originem familiæ meæ, quæ est à supremo Jove. Conscendi mare Phrygium viginti navibus, genitrice Deâ iter ostendente, obsecutus fatis mihi positis. Vix septem naves supersunt concussæ fluctibus et Euro. Ego ipse incognitus, egenus, erro per solitudines Africæ, ejectus ex Asiâ et Europâ. Nec Venus sustinuit eum longiùs queri: medio in dolore sic interlocuta est: Quicumque es, non odiosus superis ducis spiritum vitalem, opinor, si quidem appulisti urbi Tyriæ. Perge tantummodo, et hinc confer te ad palatium reginæ. Tibi enim annuncio socios rediisse, et naves reductas esse, et provectas in securum locum Aquilonibus mutatis: nisi mendaces parentes mei frustrà me docuerunt artem auspiciorum. Aspice duodecim cycnos turmatim exultantes, quos avis Jovis labens è cœli partibus agitabat vacuo in aëre: jam videntur longâ serie, vel eligere sedes in terrâ; vel jam electas considerare propiùs. Quemadmodum illi redeuntes ludunt alis strepitantibus, et turmatim circumiere aërem, et emisere cantus: non alio modo, et naves tuæ, et flos tuorum, vel portum occupat, vel inflatis velis intrat ostia portûs. Perge tantummodo, et dirige passus quà via te ducit. Sic locuta est, et recedens resplenduit pulchrâ cervice, et capilli ambrosiâ delibuti exhalaverunt è capite divinum odorem: vestis decidit ad pedes infimos, et gressu apparuit vera Dea. Æneas, statim atque agnovit genetricem suam, prosecutus est abeuntem talibus verbis: Cur tu etiam, ô dura, decipis tam sæpe filium tuum vanis figuris? quare non permittitur applicare dexteram meam dexteræ tuæ, atque audire et reddere verba non simulata? Sic queritur de eâ, et dirigit passus ad urbem. Sed Venus cinxit euntes tenebroso aëre et circumdedit multo tegmine nubis, utpote Dea, ne quis posset eos videre, neve quis tangere, aut facere moram, aut petere rationem cur venissent. Ipsa se attollens abit Paphum, et redit gaudens in regionem suam: ubi templum et centum altaria fervent in ejus honorem thure Arabico, et redolent flores novos.

[418] Interim ingressi sunt viam, quà callis ostendit. Et jam conscendebant collem, qui valdè impendit urbi, et desuper aspicit turres oppositas. Æneas admiratur magnitudinem urbis, ubi erant olim casæ: admiratur portas, et tumultum, et pavimenta viarum. Festinant ardentes Tyrii: pars extendit muros, et erigit arcem, et manibus rotat lapides: pars eligit locum ad tectum, et cingit fossâ: eligunt jura, et magistratus et sacrum consilium. Illìc alii excavant portus, illìc alii ponunt profunda fundamenta theatri, et secant è rupibus ingentes columnas, quæ sint alta ornamenta futurarum scenarum. Talis est eorum labor, qualis labor occupat apes ad Solem, æstate incipiente, per agros floridos: quando emittunt grandiorem sobolem generis, aut cùm densant mella liquidiora, et implent alvearia suavi nectare, aut excipiunt onera venientum è pastu, aut collectâ turmâ expellunt à stabulis suis fucos, pigrum gregem. Fervent omnes in opere, et mella odorata olent thymum. O felices, quorum muri jam eriguntur: inquit Æneas, et spectat altitudinem urbis. Immittit se in medios cives clausus nube, quod admirabile est dictu: miscet se viris, nec videtur à quoquam. Erat in mediâ urbe sylva sacra, gratissima propter umbram: quo loco Pœni, agitati fluctibus et ventis, primùm fodiendo repererunt signum, quod regina Juno eis ostenderat; nempe caput bellicosi equi: ita quippe ostenderat, populum illum futurum esse nobilem bello, et aptum vivere æternâ famâ. Hoc loco Tyria Dido ædificabat Junoni magnum templum, splendidum muneribus, et præsentiâ Deæ: cui limen æreum impositum erat gradibus, et trabes compactæ ære, et cardo stridebat in portis æreis. In hâc sacrâ sylvâ nova res occurrens primò minuit metum: hìc Æneas primo ausus est sibi promittere salutem, et meliùs sperare de rebus malè affectis. Nam dum circumspicit singula magno in templo, expectans reginam: dum admiratur quæ sit felicitas illius urbis, et manus opificum invicem concordes, et difficultatem operum, cernit prælia Trojana per ordinem: et bellum jam famâ cognitum per omnes terras, et Atrei filios, et Priamum, et crudelem utrisque Achillem. Substitit et flens: Quis jam locus est, ait, ò Achate! quæ plaga in terris non plena nostrorum casuum? Ecce Priamus: hìc quoque datur virtuti sua merces, est commiseratio calamitatum, et casus hominum movent corda. Depone timorem, hæc fama afferet tibi aliquam salutem. Sic locutus est: et oblectat mentem vanis picturis, multùm gemens, et irrigat faciem copioso fletu. Nam cernebat, quemadmodum pugnantes circa Trojam Græci hàc fugerent, et Trojana juventus persequeretur eos: hâc Trojani fugerent: et Achilles cristâ insignis immineret è curru. Non longè hinc agnoscit plorans tabernacula Rhesi à candidis velis: quæ prodita in primâ nocte filius Tydei populabatur multâ strage sanguinolentus, et abducit acres equos in castra Græcorum, antequàm carpsissent pabula Trojæ, et potâssent aquam Xanthi. Parte aliâ Troïlus, fugiens, dilapsis armis, miser adolescens, et quanquam inæqualis ausus pugnare in Achillem, trahitur ab equis, et pendet resupinus è curru vacuo, retinens tamen habenas: huic et cervix et capilli raptantur per humum, et pulvis sulcatur hastâ inversâ. Intereâ Trojanæ sparsis capillis ibant ad templum Palladis non ipsis amicæ, et portabant ei pallam: mœstæ more supplicantium, et percutientes pectus palmis. Dea infensa tenebat oculos defixos in terram. Achilles traxerat Hectorem ter circa muros Trojanos, et vendebat auro cadaver exanimum. Tunc autem Æneas emittit ex intimo pectore magnum gemitum, ut vidit spolia, et currum, et ipsum cadaver amici, et Priamum tendentem manus exarmatas. Animadvertit etiam se mixtum principibus Græcis, et exercitus orientales, et arma nigri Memnonis. Penthesilea furens ducit turmas Amazonum instructas scutis lunatis, et ardet inter media millia, nectens cingulum aureum sub nudato ubere, utpote bellatrix, et audet puella certare cum viris. Dum ista mirabilia conspiciuntur ab Æneâ Trojano, dum stupet, et stat defixus in hoc solo aspectu; regina Dido specie clarissima venit in templum, magnâ juvenum turbâ ambiente. Talis Diana in ripis Eurotæ, vel per culmina Cynthi, miscet choreas; quam secutæ mille Oreades hinc atque inde congregantur: Diana gestat humero pharetram, et incedens extat supra cæteras Nymphas. Lætitia tacite mulcet animum Latonæ. Talis erat Dido, talem se attollebat læta inter medios, urgens opus, et regna futura. Deinde sedit ad fores Junonis, sub medio fornice templi, cincta militibus, et altè suffulta solio. Distribuebat jus et leges civibus, et dividebat in æquas partes laborem operum, aut ducebat sorte. Cùm repentè Æneas videt accedere cum ingenti multitudine Antheum, et Sergestum, et generosum Cloanthum, et alios Trojanorum, quos nigra tempestas mari disjecerat, et abstulerat ad litora omnino diversa. Obstupuit continuò ipse, et continuò Achates quoque commotus est gaudio et timore; cupiebant avidè sociare dextras cum iis, sed successus incertus turbat mentes. Dissimulant adhuc, et obtecti cavâ nebulâ considerant, quæ sociorum sors, quo in litore reliquerint naves, cur veniant: veniebant autem electi singulis è navibus, poscentes veniam, et lamentando accedebant ad templum. Postquam ingressi sunt, ed data est facultas loquendi coram Reginâ: spectatissimus intra socios Ilioneus sic incepit sedatâ mente: O Regina, cui Jupiter permisit exstruere urbem novam, et coërcere æquitate populos feroces: Nos miseri Trojani, acti ventis per omnia maria, precamur te: propelle dira incendia à navibus, ignosce religiosæ genti, et benignùs aspice miserias nostras. Nos non venimus, aut vastare gladio domos Africanas, aut abducere ab litore prædas raptas: non inest menti ea violentia, nec tanta ferocitas victis. Est regio, quam Græci vocant nomine Hesperiam: regio antiqua, potens bello et fertilitate terræ: Oenotrii ipsam incoluerunt: nunc rumor est, posteros eam regionem appellavisse Italiam, de nomine ducis. Illuc direximus cursum: cùm repentè oriens è mari procellosus Orion impulit nos in vada latentia, et petulantibus ventis, ac mari superante, funditùs disjecit, perque aquas, perque rupes inaccessas: pauci enatavimus huc ad vestra litora. Quodnam est hoc genus hominum? aut quæ regio tam crudelis tolerat hanc consuetudinem? negatur nobis arena pro hospitio; bella movent, et impediunt quominùs maneamus in primo litore. Si despicitis genus humanum, et vindictam hominum: at expectate Deos memores æqui et iniqui. Regem habebamus Æneam, quo non fuit ullus justior, nec pietate, nec bello et armis insignior. Si fata virum hunc servant, si spirat aërem cœlestem, nec adhuc cecidit sub sævas umbras; nullus est timor nobis, neque pœnitebit te provocâsse priùs eum beneficiis. Sunt etiam nobis urbes in terrâ Siculâ, et arma, et Acestes illustris è Trojanâ origine. Permittatur nobis detrahere ad terram naves ventis fractas, et accommodare trabes è sylvis et abscindere remos. Ut læti eamus in Italiam et Latium, si conceditur ire in Italiam, sociis et rege recepto: si verò salus extincta est, teque mare Africæ tenet, ô pater optime Trojanorum, nec jam superest spes Ascanii: et saltem ut eamus ad mare Siciliæ, et ad paratas urbes, ex quibus huc pulsi sumus, et ad regem Acesten. His verbis Ilioneus orabat: intereà Trojani omnes murmure approbabant. [561] Tum Dido vultu demisso, breviter loquitur: Ejicite metum ex animo, ô Trojani: expellite solicitudinem. Difficilis status rerum mearum, et novitas dominationis cogunt me facere talia, et circùm munire terminos custodibus. Quis ignoret familiam Æneæ, et Trojam urbem, et virtutes, et populos, et incendia tanti belli? Nos Pœni non habemus adeò crassa ingenia, nec Sol alligat equos currui tam remotus ab urbe Carthagine. Seu vos appetitis magnam Italiam, et agros Saturni, sive regionem Erycis, et regem Acesten: dimittam vos securos præsidio, et reficiam opibus. Vultisne etiam manere mecum pariter in hoc regno; urbs quam condo, vestra est: trahite in terram naves: Trojanus et Tyrius à me tractabitur sine ullà diversitate. Atque utinam ipse rex Æneas adesset, pulsus eodem vento! Sanè mittam fidos homines circa litora, et mandabo ut illi pervestigent extremam Africam: si fortè naufragus vagatur aliquibus in sylvis, aut urbibus.

[579] His sermonibus excitati, et generosus Achates, et pater Æneas, jamdiu optabant exire è nube. Prior Achates alloquitur Æneam: Fili Veneris, quod consilium jam venit in mentem? cernis omnia tuta, et naves et socios recuperatos; unus tantùm deest, quem ipsi conspeximus mediis in undis submersum: reliqua conveniunt cum sermone matris tuæ. Vix ea locutus erat, cùm subitò nebula circumjecta rumpit se, et solvitur in vacuum aërem. Visus est stans Æneas, et emicuit claro splendore, similis Deo secundùm vultum et humeros. Ipsa enim mater aspiraverat filio decorum in comâ et egregiam lucem juventutis, et hilarem pulchritudinem oculis. Qualem pulchritudinem ars adjicit ebori, aut quando argentum, vel marmor Parium cingitur rutilo auro. Tunc sic alloquitur reginam, et statim omnibus inexpectatus inquit; Adsum præsens, ego quem quæritis, Trojanus Æneas, servatus à fluctibus Africæ. O quæ sola miserta es infandarum calamitatum Trojæ! Quæ nos excipis urbe et domo, nos qui sumus reliquiæ Græcorum, fracti jam omnibus infortuniis terræ et maris, indigentes omnium rerum. Non est nostræ facultatis tibi referre gratias debitas, ò Dido: nec quodcumque usquam est nationis Trojanæ, quæ dissipata est toto mundo, tibi reddere possit præmia merita: sed soli Dii, si aliqui Dii, respiciunt pios, si est ullo in loco aliquid justitiæ; sed et tua mens conscia sibi æquitatis. Quæ tam fortunata tempora te protulerunt! qui tanti parentes talem produxere? Quamdiu amnes current in mare, quamdiu umbræ arborum circuibunt cacumina in montibus, quamdiu cœlum alet astra: semper gloria, et nomen tuum, et laudes durabunt: quæcumque regio trahat me ad se. Sic locutus apprehendit manu dextrâ carum Ilioneum, et sinistrâ Serestum, posteà alios, et generosum Cloanthum. Obstupuit primò Tyria Dido ob aspectum, deinde ob tantam calamitatem Æneæ; et sic ore dixit: Quæ te fortuna, ô fili Deæ, persequitur per tot discrimina? Quæ potentia te projecit ad crudelia litora? Tu-ne es ille Æneas, quem alma Venus peperit Anchisæ Trojano prope aquas Phrygii Simoëntis? Ego quidem recordor Teucrum venisse Sidona, ejectum è terminis patriæ, et quærentem nova regna ope Beli. Tunc meus pater Belus populabatur pinguem Cyprum, et victor cum imperio possidebat. Jam inde ab illo tempore nota est mihi ruina urbis Trojanæ, et nomen tuum, et reges Græci. Ipse Teucer hostis, extollebat magnis laudibus Teucros, Trojanos, et aiebat se oriundum è veteri Teucrorum illorum familià. Agite ergo, ó juvenes, intrate in nostras domos. Similis fortuna voluit, ut ego quoque agitata per multos casus, denique manerem hâc in regione. Non inscia miseriarum didici auxiliari miseris. Sic loquitur: statimque ducit Æneam in regiam domum, et eodem tempore mandat sacra fieri in templis Deorum. Interim nec minore curâ mittit ad litora sociis Æneæ, viginti tauros, centum corpora hirsuta porcorum, centum agnos pingues, cum centum ovibus: prætereà dona et gaudia Bacchi. At domus interior licèt splendida, ornatur regali pompâ, et sub medio tecto parantur epulæ. Adsunt vestimenta perfecta magno artificio et purpurâ illustri tincta: magna vasa argentea in mensis, et egregia facinora majorum sculpta in auro, ordo rerum longissimus deductus per tot viros, ab ipso ortu veteris familiæ. Æneas (nam affectus paternus non sustinuit ejus animum tardare diutiùs) mittit celerem Achatem ad naves, ut referat ista Ascanio, et adducat eum in urbem. Tota solicitudo cari patris posita est in Ascanio. Insuper imperat, ut afferat munera servata ex Trojano excidio, pallam figuris aureis asperam, et velamen cui croceus acanthus intextus erat: ornamenta Argivæ Helenæ, quæ ipsa Mycenis exportaverat, cùm iret Trojam ad vetitum conjugium, dona miranda Ledæ matris ejus. Prætereà sceptrum, quod Ilione primogenita filiarum Priami tulerat quondam, et monile ex unionibus ad ornatum colli, et coronam duplici textu auri et gemmarum: properans ista afferre Achates dirigebat iter ad naves.

[657] At Venus volvit animo novos dolos, nova consilia: nempe ut Cupido, mutatâ formâ et vultu, veniat pro dulci Ascanio, et inflammet muneribus amantem reginam, ac immisceat ignem ossibus ejus. Nam metuit domum dubiam, et Tyrios fallaces: angit eam aspera Juno, et hæ solicitudines per noctem redeunt. Igitur alloquitur alatum Amorem his verbis: Fili, qui es meum robur, et magna mea vis: fili, qui solus despicis fulmina supremi Jovis, quibus vicit Typhoëum: confugio ad te; et supplex imploro tuam potestatem. Notum tibi est, quomodo frater tuus Æneas agitetur mari circa omnia litora, odio Junonis nobis infensæ; et sæpe condoluisti mihi dolenti. Hunc Tyria Dido detinet, et retardat dulcibus sermonibus: et dubito quem habitura sint exitum haec hospitia, quibus præest Juno: non quiescet in hoc flexu tam commodo rerum. Quapropter meditor priùs occupare reginam fraude et ambire igne: ne mutet se ad ullius Dei nutum; sed ut mecum prosequatur Æneam magno amore. Quomodo possis id exequi, audi jam consilium meum. Regius juvenis, quem maximè curo, parat se vocatu dilecti patris, ad eundum in urbem Carthaginem, portans munera quæ supersunt è naufragio, et incendio Trojæ. Ego occultabo illum sopitum somno, sacro in loco, super alta Cythera, vel super Idalium nemus: ne possit aliquo modo cognoscere fraudes meas, et medius intervenire. Tu simula per fraudem formam illius, et puer assume notam faciem pueri, non plùs quàm unâ nocte: ut cùm Dido læta excipiet te sinu, inter epulas regias et liquorem Bacchicum; cùm amplectetur te, et præbebit tibi suavia oscula; insinues ei secretam flammam, et decipias eam veneno amoris. Amor obtemperat mandatis dilectæ matris, et deponit alas, et eundo imitatur incessum Ascanii. Venus autem infundit Ascanio dulcem somnum in membra: et Dea aufert eum, compositum in suo sinu, in altas sylvas Idaliæ: ubi amaracus suaviter halans cingit illum floribus, et gratâ umbrâ. Et jam ibat Cupido, obediens jussis Æneæ, et portabat Carthaginensibus regalia munera, gaudens duce Achate. Quando venit, tum regina discumbit in aureâ spondâ et magnificis tapetibus, et media sedet. Tum pater Æneas, et tum juvenes Trojani simul accedunt, et discumbunt in lectis purpureis. Ministri infundunt aquam manibus, et proferunt panem è canistris, et gestant mantilia è rasis velleribus. Intus sunt quinquaginta ministræ, quibus cura est componere longâ serie penum, et suffire igne domesticos Deos. Sunt aliæ centum, et totidem famuli æqualis ætatis, qui imponant mensis cibos, et proferant pocula. Pariter etiam Pœni magno numero congregantur per lætam domum, jussi recubare in lectis pictis. Mirantur munera Æneæ, mirantur Ascanium, et vultum ardentem Cupidinis et ficta ejus verba, et pallam, et velamen intextum croceo acantho. Præsertim misera Dido, destinata amori futuro, non potest satiare animum, et inflammatur spectando, et æqualiter capitur pulchritudine munerum et pueri. Ille, postquam hæsit collo et in complexu Æneæ, et satiavit magnum amorem ficti patris, it ad reginam. Hæc oculos, hæc totum animum defigit in puerum, et aliquando premit eum in sinu: ignorans Dido, quantus Deus sibi miseræ insideat. Sed ille recordatus mandatorum matris suæ Veneris, incipit delere paulatim memoriam Sichæi, et conatur præoccupare vehementi amore mentem jamdudum otiosam, et corda desueta amandi. Postquam cessatum est à primis epulis, et sublati sunt cibi, ponunt magna pocula, et coronant vinum. Fit sonus per domum, et vox volvitur per spatiosa atria: lucernæ accensæ pendent è laquearibus auratis, et faces luce pellunt tenebras. Tunc Regina petiit pateram auro et gemmis gravem, et replevit eam vino, quam Belus, et omnes Beli posteri solebant replere. Tunc silentium factum est totâ domo: Jupiter, inquit Dido (nam aiunt te auctorem esse legum hospitalium) fac ut hic dies sit felix Carthaginensibus, et advenis Trojanis: et ut posteri nostri hujus recordentur. Adsit Bacchus auctor lætitiæ, et propitia Juno: et vos, ô Carthaginenses, adeste faventes huic convivio. Sic ait, et stillavit in mensam vinum, honorem liquorum: et eo stillato, prima degustavit reliquum summis tantummodo labris: deinde dedit Bitiæ hortans eum: ille alacer ebibit pateram spumantem, et conspersit se vino aureæ pateræ plenæ; posteà alii proceres: Iopas comatus ludit citharâ, ea quæ maximus Atlas docuit. Canit ille errores Lunæ, et defectus Solis: unde oriatur genus hominum, et pecudes; unde pluvia et fulmina: canit Arcturum, et Hyadas imbriferas, et duos Triones; cur Sol hyemalis ita properet se lavare aquis Oceani, vel quæ mora retardet lentas noctes æstatis. Carthaginenses dant plausum, et Trojani eos imitantur. Misera etiam Dido traducebat noctem variis cum Æneâ colloquiis, et sensim hauriebat amorem: quærens multa de Priamo, multa de Hectore: modò, quibus armis instructus filius Auroræ venisset Trojam; modò, quales essent equi Diomedis; modò quantus esset Achilles. Age potiùs, ô hospes, inquit, et narra nobis dolos Græcorum à primâ origine, ruinamque civium tuorum, et tuos errores: nam æstas jam septima te circumfert errantem omnibus terris et maribus.