Jump to content

Vulgata Clementina/Ad Chromatium et Eliodorum in Tobiam praefatio

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
Hieronymi ad Chromatium et Eliodorum in Tobiam præfatio

 Ad Domnionem et Rogatianum in Esdram et Nehemiam In librum Judith 

Mirari non desino exactionis vestræ instantiam, exigitis enim ut librum Chaldæo sermone conscriptum, ad Latinum stylum traham ; librum utique Tobiæ, quem Hebræi de catalogo divinarum scripturarum secantes, his quæ hagiographa memorant, manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt et nos Hebræorum studia : et imputant nobis, contra suum canonem Latinis auribus ista transferre. Sed melius esse judicans Pharisæorum displicere judicio, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldæorum lingua sermoni Hebraico ; utrusque linguæ peritissimum loquacem reperiens, unius diei laborem arripui : et quidquid ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario, sermonibus Latinis exposui. Orationibus vestris mercedem huius operis compensabo, cum gratum vobis didicero me, quod jubere estis dignati, complesse.