Ad Chromatium et Eliodorum in Tobiam | In librum Esther |
Apud Hebræos liber Judith inter hagiographa legitur : cujus auctoribus ad roboranda illa quæ in contentionem veniunt, minus idonea judicatur. Chaldæo tamen sermone conscriptus, inter historias computatur. Sed quia hunc librum synodus Nicena in numero sanctarum Scripturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestræ, immo exactioni : et sepositis occupationibus, quibus vehementer artabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu, quàm ex verbo verbum transferens multorum codicum varietatem vitiosissimam amputavi, sola ea, quæ intelligentia integra in verbis Chaldæis invenire potui, Latinis expressi. Accipite Judith viduam castitatis exemplum, et triumphali laude perpetuis eam præconiis declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et viris imitabilem dedit ; qui castitatis eius remunerator, virtutem et talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret, et insuperabilem superaret.