Ad Paulam et Eustochium in translationem Isaiæ ex Hebraica veritate | In Ezechielem |
Jeremias propheta, cui hic prologus scribitur, sermone quidem apud Hebræos Isaiæ et Osee, et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est : quippe qui eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii a loco ei in quo natus est, accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus, tribus ab Jerosolymis distans milibus, sacerdos ex sacerdotibus, et in matris utero sanctificatus : virginitate sua evangelicum virum Christi Ecclesiæ dedicans. Hic vaticinari exorsus est puer : et captivitatem urbis atque Judææ, non solum spiritu, sed et oculis carnis intuitus est. Jam decem tribus Israël Assyrii in Medos transtulerant : jam terras earum, coloniæ gentium possidebant. Unde in Juda tantum, et Benjamin prophetavit : et civitatis suæ ruinas quadruplici planxit alphabeto, quod nos mensuræ metri versibusque reddidimus. Præterea ordinem visionum, qui apud Græcos, et Latinos omnino confusus est, ad pristinam fidem correximus. Librum autem Baruch notarii ejus, qui apud Hebræos nec legitur, nec habetur, prætermisimus : pro his omnibus maledicta ab æmulis præstolantes, quibus me necesse est per singula opuscula respondere. Et hoc patior : quia vos cogitis. Ceterum ad conpendium mali, rectius fuerat modum furori eorum silentio meo ponere, quàm cotidie novi aliquid scriptitantem invidorum insaniam provocare.