In Ecclesiasticum Jesu filii Sirach | In Jeremiam |
Nemo cum Prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos existimet apud Hebræos ligari, et aliquid simile habere de Psalmis, et operibus Salomonis : sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa, et non versibus conscripserunt. Nos quoque utilitati legentium providentes, interpretationem novam, novo scribendi genere distinximus. Ac primum de Isaia sciendum, quòd in sermone suo disertus sit : quippe ut vir nobilis et urbanæ eloquentiæ, nec habens quidquam in eloquio rusticitatis admistum. Unde accidit, ut præ ceteris florem sermonis ejus, translatio non potuerit conservare. Deinde etiam hoc adjiciendum, quòd non tam propheta dicendus sit, quàm Evangelista. Ita enim universa Christi, Ecclesiæque mysteria ad liquidum persecutus est, ut non putes eum de futuro vaticinari, sed de præteritis historiam texere. Unde conjicio noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes fidei suæ sacramenta perspicue Ethnicis prodere : ne sanctum canibus, et margaritas porcis darent : quæ, cum hanc editionem legeritis, ab illis animadvertetis abscondita. Nec ignoro quanti laboris sit prophetas intelligere : nec facile quempiam posse judicare de interpretatione, nisi intellexerit antequam legerit : nosque patere morsibus plurimorum, qui stimulante invidia, quod consequi non valent, despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum : et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus precor, ut quomodo Græci post Septuaginta translatores Aquilam et Symmacum et Theodotionem legunt, vel ob studium doctrinæ suæ, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intellegant : sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius, et postea despiciant, ne videantur non ex judicio, sed ex odii præsumptione ignorata damnare. Prophetavit autem Isaias in Jerusalem et in Judæa, necdum decem tribubus in captivitatem ductis : ac de utroque regno, nunc commistim, nunc separatim texit oraculum. Et cum interdum ad præsentem respiciat historiam, et post Babyloniæ captivitatem reditum populi significet in Judæam : tamen omnis ejus cura de vocatione gentium, et adventu Christi est. Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione præsenti, qua me indesinenter æmuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futuro : qui scit me ob hoc in peregrinæ linguæ eruditione sudasse, ne Judæi de falsitate Scripturarum ecclesiis ejus diutius insultarent.