Jump to content

Vulgata Clementina/In librum Paralipomenon praefatio

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
Hieronymi in Librum Paralipomenon præfatio

 In Josue Ad Domnionem et Rogatianum in librum Paralipomenon 

Si Septuaginta interpretum, pura et ut ab eis in Græcum versa est, editio permaneret, superflue me, Cromati episcoporum sanctissime atque doctissime, inpelleres, ut Hebræa volumina Latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiæ roboraverat fidem, justum erat etiam nostro silentio conprobari. Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit, atque violata ; nostri arbitrii putas, aut e pluribus judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Judæis, "cornicum", ut dicitur, "oculos configere". Alexandria et Ægyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem, Constantinopolis usque Antiochiam, Luciani martyris exemplaria probat, Mediæ inter has provinciæ Palæstinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilius vulgaverunt, totusque orbis hac inter se trifaria varietate conpugnat. Et certe Origenes non solum exempla conposuit quattuor editionum, e regione singula verba describens, ut unus dissentiens, statim ceteris inter se consentientibus arguatur, sed quod majoris audaciæ est, in editione Septuaginta Theodotionis editionem miscuit, asteriscis designans, quæ minus fuerant, et virgulis quæ ex superfluo videantur adposita. Si igitur aliis licuit non tenere quod semel susceperant : et post Septuaginta cellulas, quæ vulgo sine auctore jactantur, singulas cellulas aperuere, hocque in ecclesiis legitur quod Septuaginta nescierunt ; cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri ita novam condidi, ut laborem meum Hebræis, et, quod his majus est, Apostolis auctoribus comprobem? Scripsi nuper librum de optimo genere interpretandi, ostendens illa de Evangelio : "Ex Ægypto vocavi filium meum" : et, "Quoniam Nazaræus vocabitur" [Matth. 2.] : et, "Videbunt in quem conpunxerunt" [Joan. 19] : et illud Apostoli, "Quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus illum" [1. Cor. 2.] : ceteraque his similia in Hebræorum libris inveniri. Certe Apostoli, et Evangelistæ, Septuaginta interpretes noverant : et unde eis hæc dicere quæ in Septuaginta non habentur ? Christus Dominus noster utriusque testamenti conditor in Evangelio secundum Joannem, "Qui credit", inquit, "in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ" [Joan. 7.]. Utique scriptum est quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est ? Septuaginta non habent, apocrypha nescit Ecclesia. Ad Hebræos igitur revertendum est, unde et Dominus loquitur, et discipuli exempla præsumunt. Hæc pace veterum loquor, et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, in publico detrahentes, et legentes in angulis, iidem et accusatores et defensores, cum in aliis probent quod in me reprobant : quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Ceterum memini editionem Septuaginta translatorum, olim de Græco emendatam tribuisse me nostris : nec inimicum debere existimari eorum quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc דברי הימים, id est Verba dierum, interpretatus sum : idcirco feci, ut inextricabiles moras, et silvam nominum, quæ scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem apertius et per versuum cola digererem, mihimet ipsi et meis juxta Ismeniam canens, si aures surdæ sunt ceterorum.