Jump to content

Vulgata Clementina/In Josue praefatio

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
Hieronymi in Josue præfatio

 Ad Desiderium in Pentateuchum Moysi In librum Paralipomenon 

Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi fenore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittamus, quem Hebæi יהוסע בן נון id est Josue filium Nun, vocant : et ad Judicum librum, quem ספטים appellant : ad Ruth quoque et Esther, quos eisdem nominibus efferunt. Monemusque lectorem, ut silvam hebraicorum nominum et distinctiones per membra divisas, diligens scriptor conservet : ne et noster labor, et illius studium pereat. Et ut in primis quod sæpe testatus sum, sciat me non in reprehensionem veterum nova cudere, sicut amici mei criminantur : sed pro virili parte offerre linguæ meæ hominibus, quos tamen nostra delectant : ut pro Græcorum ἑξαπλοῖς quæ et sumptu, et labore maximo indigent, editionem nostram habeant. Et sicubi in antiquorum voluminum lectione dubitarint, hæc illis conferentes, inveniant quod requirunt : maxime cum apud Latinos tot sint exemplaria, quot codices : et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit vel subtraxerit quod ei visum est : et utique non possit verum esse quod dissonat. Unde cesset arcuato vulnere contra nos insurgere scorpius, et sanctum opus venenata carpere lingua, vel suscipiens, si placet ; vel contemnens, si displicet, memineritque illorum versuum, "Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te et statuam contra faciem tuam". Quæ enim audientis vel legentis utilitas est, nos labore sudare, et alios detrahendo laborare? dolere Judæos quòd calumniandi eis et inridendi Christianos sit ablata occasio, et Ecclesiæ homines id despicere, immo lacerare, unde adversarii torqueantur? Quod si vetus eis tantum interpretatio placet, quæ et mihi non displicet, et nihil extra recipiendum putant : cur ea quæ sub asteriscis et obelis vel addita sunt vel amputata, legunt, et non legunt ? Quare Danihelem juxta Theodotionis translationem ,ecclesiæ susceperunt? Cur Origenem mirantur, et Eusebium Pamphili, cunctas editiones similiter disserentes ? Aut quæ fuit stultitia, postquam vera dixerint, proferre quæ falsa sunt? Unde autem in novo testamento probare poterunt assumpta testimonia quæ in libris veteribus non habentur ? Hæc dicimus, ne omnino cælumniantibus tacere videamur. Ceterum post sanctæ Paulæ dormitionem, cujus vita virtutis exemplum est, et hos libros, quos Eustochio virgini Christi negare non potui ; decrevimus dum spiritus hos regit artus" Prophetarum explanationi incumbere, et omissum jam diu opus, quodam postliminio, repetere : præsertim cum et admirabilis, sanctusque vir Pammachius, hoc idem litteris flagitet, et nos ad patriam festinantes, mortiferos sirenarum cantus surda debeamus aure transire.