Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/17

E Wikisource

Haec pagina aut infecta aut nondum emendata est


set octava, diameter eius non posset esse maior, quam quae ex centro ad circumferentiam aquarum: tantum abest, ut etiam decies maior sit aqua. Quod etiam nihil intersit inter centrum gravitatis terrae, et centrum magnitudinis eius: hinc accipi potest, quod convexitas terrae ab oceano expaciata, non continuo semper intumescit abscessu, alioqui arceret quam maxime aquas marinas, nec aliquo modo sineret interna maria, tamque vastos sinus irrumpere. Rursum a littore oceani non cessaret aucta semper profunditas abyssi, qua propter nec insula, neс scopulus, neс terrenum quidpiam occurreret navigantibus longius progressis. Iam vero constat inter Aegyptium mare Arabicumque sinum vix quindecim superesse stadia in medio fere orbis terrarum. Et vicissim Ptolemaeus in sua Cosmographia ad medium usque circulum terram habitabilem extendit, relicta insuper incognita terra, ubi recentiores Cathagyam et amplissimas regiones, usque ad LX. longitudinis gradus adiecerunt: ut iam maiori longitudine terra habitetur, quam sit reliquum oceani. Magis id erit clarum, si addantur insulae aetate nostra sub Hispaniarum Lusitaniaeque Principibus repertae, et praesertim America ab inventore denominata navium praefecto, quam ob incompertam eius adhuc magnitudinem, alterum orbem terrarum putant, praeter multas alias insulas antea incognitas, quo minus etiam miremur Antipodes sive Antichthones esse. Ipsam enim Americam Geometrica ratio ex illius situ Indiae Gangeticae e diametro oppositam credi cogit. Ex his demum omnibus puto manifestum, terram simul et aquam uni centro gravitatis inniti, nec esse aliud magnitudinis terrae, quae cum sit gravior, dehiscentes eius partes aqua expleri, et idcirco modicam esse comparatione terrae aquam, etsi superficietenus plus forsitan aquae appareat. Talem quippe figuram habere terram cum circumfluentibus aquis necesse est, qualem umbra ipsius ostendit: absoluti enim circuli circumferentiis Lunam deficientem efficit. Non igitur plana est terra, ut Empedocles et Anaximenes opinati sunt: neque Tympanoides, ut Leucippus: neque Scaphoides, ut Heraclitus: nec alio modo cava, ut Democritus. Neque rursus Cylindroides ut Anaximander: neque ex inferna parte infinita radicitus crassitudine submissa, ut Xenophanes, sed rotunditate absoluta, ut Philosophi sentiunt.