Jump to content

A First Latin Reader/108

Unchecked
E Wikisource
Lesson 108
The Gauls attack a Second Camp
1912
 107. Annihilation of the Roman Force 109. The Beseiged attempt to Communicate with Caesar 
LESSON 108
The Gauls attack a Second Camp

Hāc victōriā sublātus, Ambiorīx statim cum equitātū in Aduātucōs, quī erant eius rēgnō fīnitimī, profectus est; neque noctem neque diem intermīsit, peditātumque sē iussit subsequī.

Rē dēmōnstrātā Aduātucīsque concitātīs, posterō diē in Nerviōs pervēnit, eōsque hortātus est, nē suī in perpetuum līberandī occāsiōnem dīmitterent. Interfectōs esse lēgātōs duo Rōmānōs magnamque partem exercitūs interīsse docuit; facillimēque opprimī posse earn quoque legiōnem, quae cum Q. Cicerōne in fīnibus eōrum hiemāret. Quaa ōrātiōne facile Nerviīs persuāsit. Itaque cōnfēstim dīmissīs nūntiīs ad Ceutronēs, Grudiōs, nātiōnēsque aliās, ut quam maximīs cōpiīs auxiliō statim venīrent, repente ad Cicerōnis hīberna hostēs sē ostendērunt; ubi nōnnūllī mīlitēs, morte Sabīnī Cottaeque nōndum nūntiātā, sine timōre extrā mūnītiōnēs officiīs variīs operam dabant. Ex hīs quīdam, quī līgnātiōnis causā in silvās discesserant, repentīnō equitum adventū interceptī sunt. Cēterī autem celeriter concurrērunt ad arma, vāllumque cōnscendērunt.

————————