108. The Gauls attack a Second Camp | 110. Heroic Defense of their Camp |
Missae sunt ad Caesarem cōnfēstim ā Cicerōne litterae; obsessīs autem omnibus viīs, ab hostibus missī interceptī sunt. Noctū ex materiā, quam mūnitiōnis causā comportāvērant, nostrī turrēs circiter CXX incrēdibilī celeritāte exstrūxērunt.
Posterō diē hostēs, multō maiōribus coāctīs cōpiīs, castra iterum oppugnāvērunt, fossamque complēre cōnātī sunt. Eādem ratiōne, quā prīdiē, nostrī restitērunt. Hoc idem reliquīs deinceps diēbus factum est. Nūlla pars noctis labōribus mīlitum carēbat: nōn aegrīs, nōn vulnerātīs facultās quiētis dabātur: nec Cicerō ipse, etsī tēnuissimā erat valētūdine, nocturnō tempore ad quiētem ūtēbātur, priusquam mīlitum vōcibus sibi parcere coāctus est.
Tum ducēs Nerviōrum, quī aliquam causam amīcitiae cum Cicerōne habēbant, colloquī sēsē velle nūntiāvērunt. Factā potestāte, eādem commemorant, quae paulō ante Ambiorīx cum Sabīnō ēgerat. Addunt etiam dē Sabīnī morte, et cōnfīrmant sē nihil recūsāre nisi hīberna, atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlle; quam ob rem Rōmānīs licēre incolumibus ex castrīs discēdere et quāscumque in partēs velint sine timōre proficīscī.