Jump to content

A First Latin Reader/111

Unchecked
E Wikisource
Lesson 111
A Messenger eludes the Enemy
1912
 110. Heroic Defense of their Camp 112. Caesar heads a Relief Force 
LESSON 111
A Messenger eludes the Enemy

Quantō erat in diēs gravior oppugnātiō, tantō crēbriōrēs litterae nūntiīque ad Caesarem mittēbantur; ē quibus nōnnūllī, in cōnspectū nostrōrum mīlitum interceptī, cum cruciātū necātī sunt. Intrā hīberna autem erat Nervius quidam, nōmine Verticō, quī ad Cicerōnem perfūgerat, cum prīmum castra oppugnāta sunt. Hīc servō spē lībertātis magnīsque persuāsit praemiīs, ut litterās ad Caesarem dēferret. Ille celeriter profectus, et Gallus inter Gallōs sine ūllā suspiciōne versātus, ad Caesarem incolumis pervēnit. Ab eō dē perīculīs Cicerōnis legiōnisque cōgnitum est.

Caesar, acceptīs litterīs horā ferē ūndecimā diēī, nūntium cōnfēstim in Bellovacōs mittit ad M. Crassum, cuius hīberna aberant ab eō mīlia passuum quīnque et vīgintī; iubet mediā nocte legiōnem proficīscī celeriterque ad sē venīre. Alterum ad C. Fabium lēgātum mittit, quī eī nūntiet, ut legiōnem in Atrebatēs addūcat, quōrum per fīnēs sibi iter faciendum sciēbat. Scrībit Labiēnō ut, sī reī pūblicae commodō fierī possit, cum legiōne ad fines Nerviōrum veniat. Reliquam partem exercitūs, quae paulō aberat longius, nōn arbitrātur exspectandam; equitēs circiter CCCC ex proximīs hībernīs cōgit.

————————