Jump to content

A First Latin Reader/112

Unchecked
E Wikisource
Lesson 112
Caesar heads a Relief Force
1912
 111. A Messenger eludes the Enemy 113. The Besieged learn of Caesar’s Approach 
LESSON 112
Caesar heads a Relief Force

Hōrā ferē tertiā ab antecursōribus dē Crassī adventū Caesar certior est factus. Eō diē mīlia passuum vīgintī prōgressus est. Crassum Samarobrīvae praeposuit, legiōnemque eī trādidit, quod ibi relinquēbat impedimenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās, frūmentumque omne, quod eō tolerandae hiemis causā comportāverat. Paulō post Fabius, ut imperātum erat, in itinere cum legiōne occurrit. At Labiēnus, morte Sabīnī et clāde cohortium cōgnitā, cum omnēs ad eum Trēverōrum cōpiae vēnissent, veritus nē, sī ex hībernīs fugae similem prōfectiōnem fēcisset, hostium impetus sustinērī nōn posset, litterās Caesarī remīsit, quibus ostendit quantum esset perīculum docuitque omnēs peditātūs equitātūsque cōpiās Trēverōrum tria mīlia passuum ab suīs castrīs cōnsēdisse.

Caesar, cōnsiliō eius probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās redierat, omnem tamen commūnis salūtis spem in celeritāte pōnēbat. Venit igitur magnīs itineribus in Nerviōrum fīnēs. Ibi ex captīvīs cōgnōscit quae in Cicerōnīs hībernis gerantur, quantōque in perīculo rēs sit.

————————