Jump to content

A First Latin Reader/115

E Wikisource
Lesson 115
They are Outgeneraled by Caesar
1912
 114. The Enemy raise the Seige 116. Arrangements for the Rest of the Winter 
LESSON 115
They are Outgeneraled by Caesar

Postrīdiē hostium equitātus prīmā lūce ad castra[1] accessit, proeliumque cum nostrīs equitibus commīsit. Caesar autem suīs imperāvit ut cēderent cōnsultō[2] sēque in castra reciperent; simul ex omnibus partibus castra altiōre vāllō[3] mūnīrī, portās obstruī[4], omniaque cum simulātiōne timōris[5] agī iussit.

Quibus rēbus invītātī[6], hostēs cōpiās rīvum trādūxērunt[7] omnīs[8], aciemque inīquō locō cōnstituērunt; tum Caesar, omnibus portīs[9] ēruptiōne factā equitātūque ēmissō, eōs celeriter in fugam dedit. Longius[10] autem īnsequī veritus, quod silvae palūdēsque intercēdēbant[11], omnibus suīs incolumibus[12] eōdem diē ad Cicerōnem pervēnit. Turrēs mūnitiōnēsque hostium[13] admīrātur. Legiōne prōductā, cōgnōscit nōn decimum quemque[14] esse reliquum mīlitem sine vulnere; quā ex rē iūdicat quantō in perīculō rēs fuerit[15]. Cicerōne mīlitibusque laudātīs, centuriōnēs tribūnōsque singulōs appellat, quōrum ēgregiam[16] fuisse virtūtem testimōniō[17] Cicerōnis cōgnōverat. Dē cāsū Sabīnī et Cottae certius[18] ex captīvīs cōgnōscit.

————————
  1. castra: n, sc. Caesaris.
  2. cōnsultō: adv..
  3. altiōre vāllō: not a new rampart, but the old built higher.
  4. obstruī: obstruō, 3, -strūxī, -strūctus: block up.
  5. simulātiōne timōris: the purpose of this manoeuver is made clear by the following sentence.
  6. invītātī: invītātus, -a, -um: part., freely, made bold, invited.
  7. rīvum trādūxērunt: i.e. dūxērunt trāns rīvum; cf. flūmen trādūctīs, p. 91, l. 10.
  8. omnīs: modifier of cōpiās.
  9. omnibus portīs: f, for syntax, cf. fenestrā, p. 76, l. 3.
  10. Longius: absol. compar..
  11. intercēdēbant: intercēdō, 3, -cessī, -cessum est, intervene.
  12. omnibus suīs incolumibus: abl. absol.; translate “with.”.
  13. hostium: freely, built by the enemy.
  14. nōn decimum quemque: order of lit. translation: nōn quemque decimum mīlitem esse reliquum.
  15. fuerit: perf. subjunctive; why this mood? Note carefully the force of the tense..
  16. ēgregiam: pred. adj. (ēgregius, -a, -um), conspicuous.
  17. testimōniō: testimōnium, -ī: n, The abl. expresses means; we would say “from.”, report.
  18. certius: n, as noun (neut. sing.); see the Vocab. under cōgnōscō.