Jump to content

A First Latin Reader/116

Unchecked
E Wikisource
Lesson 116
Arrangements for the Rest of the Winter
1912
 115. They are Outgeneraled by Caesar 117. Caesar lands a Force in Africa 
LESSON 116
Arrangements for the Rest of the Winter

Dum haec fīunt, ad Labiēnum incrēdibilī celeritāte dē victōriā Caesaris fāma dēfertur; quīn etiam, cum ab hībernis Cicerōnīs mīlia passuum Labiēnus abesset circiter sexāginta, atque ad Cicerōnem post hōram nōnam diēī Caesar pervēnisset, ante mediam noctem subitō ad portās Labiēnī castrōrum audītus est eōrum clāmor, quī lēgatō grātulārī volēbant, quod hostīs Caesar superāvisset. At Trēverī, quī posterō diē hīberna Labiēnī oppugnāre cōnstituerant, repentīnā rē perterritī noctū domum celeriter sē recēpērunt.

Postrīdiē Caesar cōntiōne habitā mīlitēs cōnfirmāvit, eōsque docuit dētrīmentum, quod temeritāte lēgātī esset acceptum, aequiōre animō esse ferendum, quod beneficiō deōrum immortālium et virtūte eōrum legiōnēs cēterae cōnservātae essent neque hostibus diūtinum gaudium relinquerētur. Fabium cum legiōne remīsit in hīberna; ipse cum tribus legiōnibus circum Samarobrīvam hiemāre cōnstituit: nam cum animī omnium Gallōrum ad bellum incitātī vidērentur, tōtam hiemem sibi apud exercitum manendum arbitrābātur.

————————