Jump to content

A First Latin Reader/121

Lesson 121
The Pompeians suffer a Second Reverse
1912
 120. He maintains his Army’s Loyalty to Caesar 122. Narrow Escape of their Commander 
LESSON 121
The Pompeians suffer a Second Reverse

Quibus rēbus cōnfīrmātus Cūriō cōnstituit, cum prīmum esset data potestās[1], proeliō[2] rem committere; postrīdiēque mīlitēs prōductōs eōdem locō[3], quō[4] ante cōnstiterant, in aciē collocāvit. Quō animadversō, Vārus quoque cōpiās prōdūxit, nē, sī aequō locō darētur[5] occāsiō, dīmicandī[6] facultātem dīmitteret.

Erat vallēs inter duās aciēs, ut suprā[7] dēmōnstrātum est, nōn ita[8] magna, at difficilī et arduō[9] ascēnsū[10]. Hanc[11] uterque[12] sī[13] adversāriōrum[14] cōpiae trānsīre cōnārentur, exspectābat[15], quō[16] aequiōre locō proelium ipse committeret. Postrēmō Vārī equitēs in vallem dēscendere coepērunt. Ad eōs Cūriō equitātum et duās cohortēs mittit; quōrum prīmum impetum equitēs hostium[17] nōn ferunt, sed admissīs[18] equīs ad suōs refugiunt.

Quā rē animadversā, legiōnēs sē sequī iubet Cūriō, et omnibus cum cōpiīs in vallem cōnfēstim dēscendit; interim autem hostēs, veritī nē ab equitātū[19] circumvenīrentur, terga vertunt ūniversī, ac summā celeritāte sē in castra[20] recipiunt.

————————
  1. ↑ esset data: cf. exspectāssent, p. 104, l. 18.
  2. ↑ proeliō: n, dat. case.
  3. ↑ eōdem locō: construe with collocāvit, l. 4.
  4. ↑ quō: antecedent, locō.
  5. ↑ darētur: i.e. should present itself.
  6. ↑ dīmicandī: gerund.
  7. ↑ suprā: namely, p. 149, l. 3 ff..
  8. ↑ ita: so very.
  9. ↑ arduō: arduus, -a, -um: steep.
  10. ↑ ascēnsū: ascēnsus, -ūs: m, slope.
  11. ↑ hanc: object of trānsīre, l. 9.
  12. ↑ uterque: each (commander).
  13. ↑ sī: in the hope that.
  14. ↑ adversāriōrum: adversārius, -ī: m, the opposing party.
  15. ↑ exspectābat: cf. interpellābant, p. 150, l. 12.
  16. ↑ quō: cf. the note on p. 101, l. 14.
  17. ↑ hostium: i.e. Varus' party.
  18. ↑ admissīs: admissus, -a, -um: part., let go, i.e. at full speed.
  19. ↑ equitātū: m, sc. Cūriōnis (cf. l. 12).
  20. ↑ castra: n, cf. the note on p. 149, l. 3.