Jump to content

A First Latin Reader/120

Unchecked
E Wikisource
Lesson 120
He maintains his Army’s Loyalty to Caesar
1912
 119. Curio gains an Initial Advantage 121. The Pompeians suffer a Second Reverse 
LESSON 120
He maintains his Army’s Loyalty to Caesar

At in castrīs Cūriōnis animī omnium sollicitī erant; quisque enim ad id, quod ab aliō audierat, aliquid suī timoris addēbat.

Cōnsiliō convocātō, duae sententiae dictae sunt. Erant quī castra Vārī statim oppugnanda cēnsērent; alterī autem optimum factū existimābant in Castra Cornēlia legiōnēs redūcere, ut maiōre spatiō temporis interpositō mīlitum mentēs sānārentur, simul ut exercitus, sī proeliō victus esset, in Siciliam facile trānsportārī posset. Cūriō tamen “Neutrum cōnsilium,” inquit, “probō; neque enim tantī sum animī, ut castra tam mūnita temerē oppugnanda cēnseam, neque tantī timōris, ut spem statim dīmittam, atque omnia prius experienda arbitror.”

Quārē, dīmissō cōnsiliō, cōntiōnem advocat mīlitum; quōrum animōs verbis cōnfīrmat, docetque quid sit causae, cūr sibi Caesarīque fidēlēs sint. Quā ōratiōne permōtī mīlitēs eum etiam dīcentem interpellābant, discēdentem vērō ex cōntiōne ūniversī cohortantur ut magnō sit animō neve dubitet proelium committere et suam fidem virtūtemque experīrī.

————————