A First Latin Reader/3

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lesson 3
Christopher Columbus (Continued)
1912
Fairytale left blue.png 2. Christopher Columbus (Continued) 4. Christopher Columbus (Concluded) Fairytale right blue.png

LESSON 3
Christopher Columbus (Continued)

Cum multa mīlia passuum Columbus nāvigāsset neque[1] terram vīdisset ūllam, nautae vehementer timēre coepērunt, quod multa[2] audīverant dē nāvibus, quae longē per mare Atlanticum prōgressae domum numquam posteā redierant; in Hispāniam igitur statim redīre volēbant, dux tamen nōluit. Quārē illī prīmō habuērunt in animō Columbum etiam in mare iacere; postrēmo autem eōrum animī īrātī ā duce mītigātī sunt[3].

Ōlim nauta quīdam crēdēbat sē terram vidēre, et omnēs gaudēbant; nūbem[4] autem vīderat ille, nōn terram. Sed paucīs post diēbus[5] rāmum invēnērunt et bācās in marī natantēs[6], ac Columbus sēnsit sē iam[7] terrae appropinquāre. Mox noctū ignem quoque in lītore vīdērunt, ac māne ad īnsulam pervēnērunt parvam, ubi laetī in harēnam ēgressī paucōs diēs morāti sunt.

Inde profectus, Columbus aliās quoque īnsulās adiit, in quibus erat ea, quae Cūba appellātur. Gazās tamen invenīre nōn potuit[8], quās quaerēbat. Putābat enim sē iam ad Asiam pervēnisse; quārē incolās eārum īnsulārum, quās adierat, Indōs appellāvit.

————————
  1. neque: cf. nec, p. 2, l. 4.
  2. multa: many (stories).
  3. mītigātī sunt: were calmed (mītigō, I).
  4. nūbem: nūbēs, -is, f., cloud.
  5. paucīs post diēbus: a few days later, lit. afterward by a few days (abl. of degree of difference).
  6. natantēs: pres. part. of natō.
  7. iam: at length.
  8. potuit: see the note on possent, p. 1, l. 13.