Jump to content

A First Latin Reader/36

Unchecked
E Wikisource
Lesson 36. The Battles of Long Island and Trenton


1912
 35. Operations about Boston 37. The Retreat from Trenton 
LESSON 36
The Battles of Long Island and Trenton

Interim Britannī Novum Eborācum terrā marīque[1] oppugnāre parābant. Haud procul est magna īnsula, quae Longa appellatur. Ibi ē nāvibus ēgressī hostēs cum Americānīs ācriter pugnāvērunt. Quō proeliō victus Vasingtō nōn sōlum ex īnsulā discēdere sed etiam Novum Eborācum dīmittere coāctus est. Hīs rēbus factīs, colōnī omnēs animō[2] vehementer erant dēmissī: quārē Vasingtō, quamquam tōtō cum exercitū Britannicō in aciē[3] pugnāre nōn audēbat, putāvit tamen aliquid sibi faciendum esse, quod spem cīvibus suīs adferret[4]. Quam facultātem[5] mox nactus est. Nam Britannī, quī invītī[6] cum Americānīs ipsī[7] pugnābant, multōs Germānōs condūxerant, quī in exercitū stīpendia facerent; quōrum Germānōrum pars quaedam haud procul ā Novō Eborācō in hībernīs iam collocāta erat. Quō cōgnitō, Vasingtō noctū profectus, etsī erat[8] tempestās maxima flūmenque quoddam trānseundum erat, ad eōrum castra versus audācter iter fēcit; quō in itinere duo hominēs frīgore periērunt. Hostēs, quī nihil suspicābantur diemque fēstum[9] celebrābant, ab Americānīs facillimē captī sunt. Tum dēmum colōnī iterum spem magnam habēre coepērunt.

————————
  1. terrā marīque: by land and sea, the abl. expressing place where.
  2. animō … dēmisssī: cf. the note on this same phrase, p.37 l. 20.
  3. aciē: regular engagement.
  4. adferret: note the mood.
  5. quam facultátem: freely, an opportunity for which.
  6. invītī: with reluctance.
  7. ipsī: in person.
  8. erat there was.
  9. diem … féstum: a holiday (fēstus, -a, -um).