Jump to content

A First Latin Reader/47

Unchecked
E Wikisource
Lesson 47. The Trials of War


1912
 46. The Settler’s Daughter 48. The Attempt to surprise Detroit 
LESSON 47
The Trials of War

Ab hostibus trānsmarīnīs[1] quī ōlim bellum cum colōnīs Americānīs multōs annōs gessērunt, facinora atrōcia[2] facta esse dīcuntur[3] plūrima. Nam cuidam colōnō erant duo equī pulcherrimī, quōs ille maximā dīligentiā cūrābat; at imperātor hostium, quī hoc oppidum praesidiō tenēbat, quīque[4] erat omnibus oppidānīs[5] superbiā[6] maximē invīsus, illōs equōs quondam ad sē dūcī iussit, quod nūntium cum litterīs ad castra longinqua mittere vellet[7]. Sed ūnum ex equīs nēmō posteā vīdit, alterque paucīs post hōrīs in viā moribundus haud procul repertus est.

Praedam quoque ē villīs undique rapere solēbant hostēs; sed eōs quondam duo servī Āfrī callidē[8] ēlūsērunt; postquam enim mīlitēs appropinquāre nūntiātum est, hī servī fidēlēs, tabulā[9] abreptā, argentum dominī celeriter sub aedibus condidērunt. Ūnus autem ex eīs sub aedibus argentum vix ab alterō accēperat, cum subitō hostēs in cōnspectum vēnērunt. Itaque ille[10], quī suprā stābat, tabulam[11] statim dēmīsit[12], ne quid[13] hostēs suspicārentur; ac servus alter, quī nūllō modō ēvādere poterat, trīs diēs noctēsque sub aedibus dīcitur[14] sine aquā cibōve mānsisse.

————————
  1. trānsmarīnīs: trānsmarīnus, -a, -um, from across the sea.
  2. atrōcia: atrōx, -ōcis, adj., dastardly.
  3. dīcuntur: note the pl. verb.
  4. quīque: i.e. quī + que.
  5. omnibus oppidānīs: dat. case; construe with invīsus.
  6. superbiā: abl. of cause.
  7. quod … vellet: on the ground that he wanted.
  8. callidē: adv., cleverly.
  9. tabulā: tabula, -ae, f., board.
  10. ille: the one.
  11. tabulam: cf. l. 18.
  12. dēmīsit: not dīmīsīt.
  13. quid: i.e. aliquid. After and , the short forms quis, quid, etc., are regularly used.
  14. dīcitur: cf. dīcuntur, p. 55, l. 7.