Jump to content

A First Latin Reader/46

Unchecked
E Wikisource
Lesson 46. The Settler’s Daughter


1912
 45. The Father of his Country 47. The Trials of War 
TALES OF LAND AND SEA
LESSON 45
The Settler’s Daughter

In Britanniā Novā quondam agricolae, quī semper impetūs timēbant Indōrum, in agrōs cotīdiē sēcum arma ferre solēbant; ac prope quendam vīcum in colle ēditō [1] castellum quoque positum erat, quō[2], sī quandō[3] opus esset[4], colōnī līberōs uxōrēsque statim dēdūcerent. Quō ex castellō ōlim signum subitō datum est Indōs adesse. Hōc audītō, agricolae, equīs in agrīs sine morā[5] relictīs, ad villās cucurrērunt, et mulierēs ac līberōs quam celerrimē[6] in castellum dēdūcere coepērunt.

At vir quīdam, cui erat fīlia tantum, ad castellum cum eā pervenīre nōn potuit, priusquam[7] Indī in cōnspectum vēnērunt; itaque puellam parvam in arbore cavā collocāvit, nē hostēs eam invenīre possent, ipseque, ut auxilium cīvibus suīs ferret, per agrōs fortiter contendit.

In proeliō, quod est ibi commissum[8], ab Indīs captī, in silvās longinquās dēductī sunt agricolae paucī, in eīs[9] ille vir, dē quō modo dīxī. Oppidānī scīlicet crēdidērunt fīliam ūnā cum patre captam esse: sed ille multīs post mēnsibus ex Indōrum vīcō clam effūgit; cumque postrēmō domum pervēnisset neque in oppidō fīliam potuisset invenīre, cīvīs suōs ad arborem cavam dēdūxit. Ibi reperta sunt ossa[10] tantum et sagitta ūna.

————————
  1. ēditō: ēditus, -a, -um, high.
  2. quō: cf. quō, p. 47, l. 2.
  3. sī quandō: if at any time, or whenever.
  4. opus esset: there should be need.
  5. sine morā: i.e. instantly.
  6. quam celerrimē: cf. p. 47, l. 14.
  7. priusquam: i.e. antequam.
  8. est … commissum: i.e. commissum est.
  9. in eīs: cf. p. 38, l. 14.
  10. ossa: os, ossis, n., bone.