Jump to content

A First Latin Reader/6

Unchecked
E Wikisource
Lesson 6
Captain John Smith
1912
 5. The Cabots 7. Captain John Smith (Continued) 

LESSON 6
Captain John Smith

Quod colōnī, quī ex Hispāniā in Americam dēductī erant, aurum multum et argentum ibi inveniēbant, Britannī quoque colōnōs quōsdam mīsērunt, quī castra pōnerent[1][2] in terrā, quae Virginia appellātur. Quōs[3] colōnōs Indī mox adortī sunt, sagittīsque occidērunt paucōs; castra tamen prope rīpam posita erant, ac nautae ē nāvibus tēla plūrima inmīsērunt in hostēs, quī sē celeriter in silvās recipere coāctī sunt.

Brevī autem erat perīculum etiam maius; nam paene omnis cōnsūmptus est cibus, quem colōni ā Britanniā nāvibus[4] vēxerant. Statim igitur eōrum dux, nōmine Faber, vir fortis, cum scaphā paucīsque mīlitibus adversō flūmine[5] longē prōgressus est, ut frūmentum quaereret, quod incolae libenter dabant prō nūgis[6] quās colōnī sēcum ferēbant.

Posteā dux īdem, cum iterum profectus esset ut invenīret viam, quā ad Asiam nāvēs pervenīre possent (omnēs[7] enim iam intellegēbant Americam nōn esse Asiae partem), fortiter pugnāns ab Indīs captus est.

————————
  1. pōnerent: cf. the note on possent, p. 1, l. 13.
  2. : modifier of terrā: for translation, cf. eam, p. 5, l. 3.
  3. quōs: these (adj.).
  4. nāvibus: freely, in their ships; strictly, abl. of means.
  5. adversō flūmine: up stream; lit. what?
  6. nūgīs: nūgae, -ārum, f., trifles.
  7. omnēs: everybody; cf. the note on quīdam, p. 2, l. 1. The noun use of the masc. pl. is very frequent.