59. A Battle against Great Odds | 61. A Choice of Evils |
Bellō prīmō, quod ā Britannīs cum Americānīs gestum est, in flūmine quodam Carolaenae Ulteriōris īnsula parva praesidiō Britannicō tenēbātur interim dominus insulae, vir locuplēs reīque pūblicae amantissimus, molestē scīlicet ferēbat castra hostium in praediō suō collocāta esse, eō magis quod mīlitēs interdum sē īnsolenter gerēbant.
Postrēmō Americānī cōnstituērunt adversō flūmine nāvigāre cōpiāsque Britannicās, sī possent, ex īnsulā expellere. Itaque clam profectī, nāvibus nocte intempestā ad īnsulam silentiō appulsīs, impetum ācerrimum subitō fēcērunt. Quā rē novā permōtī Britannī ad arma celeriter cucurrērunt; et dominus quoque īnsulae, quī nesciēbat amīcōs adesse, impetum ab hostibus factum arbitrātus, ūnā cum uxōre līberīsque in silvās tardius sē contulit; ipse enim pedibus captus ā servīs tum sellā ferēbātur. Ubi sīc ad casam longinquam perventum est, māter subitō clāmāvit puerum īnfantem in aedibus relictum esse. Quō audītō, fīlia fortiter per tenebrās profecta celeriter domum cucurrit; cumque inter tēla amicōrum et hostium in aedēs pervēnisset, puerum ē cūnīs rapuit incolumemque ad matrem secum redūxit.