Jump to content

A First Latin Reader/61

Unchecked
E Wikisource
Lesson 61
A Choice of Evils
1912
 60. A Night Attack 62. Lost in the Woods 
LESSON 61
A Choice of Evils

Parvō in oppidō Novae Britanniae habitābat quīdam agricola, cui erant līberī octō. Is ōlim, cum subitō nuntiātum esset Indōs appropinquāre, ex agrīs ad bona līberōsque servandos summā celeritāte properāvit; aegra enim domī uxor iacēbat.

Quō igitur cum pervēnisset, līberīs convocātis atque ad castellum proximum statim praemissīs, ipse uxōrem ad iter parāre cōnātus est. Sed iam in cōnspectū erant Indī, neque diūtius ūlla erat salūtis spēs. Itaque uxōre bonīsque relictīs, agricola, quī iam anteā statuerat cum līberis sibi vīvendum aut prō eīs moriendum esse, equum cōnscendit, atque ad castellum versus quam celerrimē contendit. Līberōs mox adsecūtus est, et omnēs, etsī Indī vestīgiīs sequēbantur, in castellum incolumēs pervēnērunt; nam quotiēns propius accesserant barbarī, pater cōnsistēbat in viā, eōsque armīs terrēbat. Sed interim uxor aegra, mulier magnae fortitūdinis, ūnā cum captivīs aliīs ab Indīs in silvās dēdūcēbātur.

————————