| 64. Unwelcome Visitors |
|
Saepe prō patriā fortissimē pugnāvit iste[1] Arnoldius, quī posteā Britannīs prōdere cōnātus est ea castra mūnītissima, quae in rīpā flūminis Hudsōnis posita sunt: et nōn numquam[2] etiam salūtī cīvibus suīs fuit; tantopere enim ā mīlitibus amābātur, ut ipsō[3] adventū suō ad victōriam eōs incitāre posset.
Ōlim Saratōgae[4], cum eius ōrdinem adēmisset[5] imperātor, quōcum[6] simultātem gerēbat[7], ille, sonō proeliī ad aurēs adlātō, “Ego,” inquit, “sī dux esse nōn possum, at saltem manipulāris erō;” quae cum dīxisset, iniussū imperātōris[8] equum cōnscendit celerrimēque in proelium vectus est: ubi mīlitēs, duce vetere cōgnitō, clāmōre sublātō laetī secūtī sunt, atque impetum ācerrimē fēcērunt in eam partem[9], ubi aciēs hostium cōnfertissima vīsa est[10]. Ibi summā virtūte pugnāns Arnoldius est vulnerātus, victōria autem ab Americānīs parta est. Etsī vulnera Arnoldī[11] nōn erant exitiālia, tempus[12] tamen[13] mortī[14] opportūnissimum erat. Odium[15] enim perfidiae[16], quā[17] ille posteā ūsus est, glōriam eius rērum gestārum semper obruet[18]; quīn etiam trāditum est (ut suprā commemorāvī) nē Britannōs quidem, quī eius perfidiā victōriam sē nactūrōs spērāverant, hominem ūllō in honōre habuisse, postquam bellum confectum esset[19].
- ↑ iste: that, in the disparaging sense, a frequent meaning of this word; cf. p. 42, l. 21.
- ↑ nōn numquam: i.e. sometimes.
- ↑ ipsō: mere.
- ↑ Saratōgae: for syntax, cf. Philadelphiae, p. 46, l. 1.
- ↑ adēmisset: adimō, 3, -ēmī, -emptus: take away.
- ↑ quōcum: i.e. quō + cum.
- ↑ simultātem gerēbat: simultās, -ātis, f., quarrel, he was at odds.
- ↑ iniussū imperātōris: cf. iniussū suō, p. 28, l. 7.
- ↑ partem: direction.
- ↑ vīsa est: from videor.
- ↑ Arnoldī: cf. Standish, p. 16, l. 4.
- ↑ tempus: occasion.
- ↑ tamen: may be omitted in translation.
- ↑ mortī: note the case.
- ↑ odium: odium, -ī: n., contempt.
- ↑ perfidiae: objective gen.; translate “for”.
- ↑ quā: the case regularly used with ūtor.
- ↑ obruet: obruō, 3, -ruī, -rutus: lit. overwhelm, dim.
- ↑ confectum esset: for mood, cf. the note on admoveantur, p. 61, l. 14.