Jump to content

A First Latin Reader/62

Unchecked
E Wikisource
Lesson 62
Lost in the Woods
1912
 61. A Choice of Evils 63. The Battle of Saratoga 
LESSON 62
Lost in the Woods

Multōs abhinc annōs quīdam puer parvus mātre īnsciente in silvam clam profectus, diū ibi sēcum sub arboribus lūsit. Quī, cum iam advesperāsceret, viam reperīre nōn potuit ac brevī intellēxit sub caelō sibi noctem agendam esse. Itaque ex foliīs lectum fēcit, cumque per arborēs lūnam stellāsque aliquamdiū suspēxisset, postrēmō somnō gravissimō quiēvit. Māne iterum viam invenīre frūstrā cōnātus, famem bācīs sustinuit; quō modō quīnque diēs per silvās errāvit. Deinde noctū ignem animadvertit, et celeriter prōgressus in vīcum Indōrum subitō pervēnit. Ā quibus cōmiter acceptus, multōs diēs ibi morātus est.

Dum haec fīunt, lēgātus prōvinciae ūnā cum comitibus paucīs puerī quaerendī causā in scaphā profectus erat, oppidaque Indōrum finitima adībat omnia. Quae rēs puerō salūtī fuit; nam postremō repertī sunt quīdam barbarī, quī nūntiāvērunt ipsum incolumem esse viamque ostenderunt.Puerō sīc receptō, lēgātus sīcās dedit eīs Indīs, ā quibus ille servatus erat. Barbarī scīlicet dōnīs tam grātīs gaudēbant, puer autem domum reductus est.

————————