Jump to content

A First Latin Reader/66

E Wikisource
Lesson 66
The End of the Pequots
1912
 65. The Boyhood of Daniel Boone 67. The End of the Pequots (Continued) 
LESSON 66
The End of the Pequots

Nātiō Indōrum crūdēlissima, quae haud procul ā Novō Londīniō habitābat, quondam īnsidiās collocāre ac colōnōs singulōs undique interficere subitō coepit. Quibus rēbus nūntiātīs, ē prōvinciā proximā manus exigua missa est, quae agricolīs auxiliō[1] esset poenāsque ab Indīs repeteret[2]. At mīlitēs longē ā lītore prōgredī nōn audēbant; quī igitur, parvō frūmentī numerō[3] dīreptō[4] tabernāculīsque paucīs incēnsīs, ē fīnibus hostium brevī domum sē recēpērunt. Barbarī vērō, hāc iniūriā graviter permōtī, incendia ac caedēs[5] undique etiam crūdēlius[6] iam miscuērunt.

Tum dēnique ē prōvinciā[7] missa est classis, cuius praefectus iussus erat[8] mīlitēs expōnere[9] in quōdam portū parvō, quī haud longē ā castrīs Indōrum aberat. Ille autem, hostēs ita[10] cōnsilium suum facile cōgnōscere posse[11] arbitrātus, praeter illum portum nāvigāvit, cumque classis ē cōnspectū barbarōrum longē discessisset, tum dēmum nāvēs ad lītus appulit. Deinde in terram ēgressus, sine morā per silvās viā dēviā[12] cum exercitū profectus est, ut ā tergō[13] hostēs adorīrētur. In itinere quāsdam Indōrum nātiōnēs fīnitimās adiit, ē quibus multī armātī operam suam pollicitī sunt. Sīc postrēmō perventum est ad sēdēs hostium, quī, ratī[14] propter timōrem colōnōs praetervectōs esse, iam minus dīligenter castra sua custōdiēbant.

————————
  1. auxiliō: cf. ūsuī, p. 77, l. 20, and see the Vocab..
  2. poenās . . . repeteret: cf. p. 39, l. 2.
  3. numerō: amount.
  4. dīreptō: dīripiō, 3, -ripuī, -reptus: cf. rapiō, plunder.
  5. incendia . . . caedēs: translate as singulars. With incendium cf. incendiō.
  6. crūdēlius: crūdēliter: adv., savagely.
  7. prōvinciā: i.e. eādem prōvinciā.
  8. iussus erat: i.e. was under orders.
  9. expōnere: expōnō, 3, -posuī, -positus: land.
  10. ita: i.e. if he followed orders.
  11. posse: cf. note, p. 23, l. 9.
  12. viā dēviā: cf. viīs dēviīs, p. 43, l. 6.
  13. ā tergō: cf. the use of ex in the phrase omnibus ex partibus.
  14. ratī: i.e. arbitrātī.