69. Stories about Daniel Boone | 71. A Roman Vandal |
Abhinc multōs annōs, etsī illō ipsō tempore bellum iūstum cum Hispānīs non gerēbātur, quīdam praefectus Britannicus per maria nāvigābat omnia, gazamque ac nāvēs Hispānōrum omnibus locīs spoliābat; itaque accidit ut, cum secundum lītus Americae Ulteriōris navigāret, urbēs illīus regiōnis adīret multās, incolāsque magnam vim aurī argentīque trādere cogeret.
Līmae duodecim nāvigia in portū ad ancoram consistēbant; quae cum ille spoliāret, certior factus aliam nāvem gazā onustam haud procul abesse, praedā ē duodecim nāvigiīs cōnfēstim in suum receptā, ē portū statim solvit, summāque celeritāte coepit īnsequī; dīvitiās enim etiam maiōrēs sē iam captūrum spērābat.
Mox in conspectū erat nāvis fugiēns; quae nūllō modō ēvādere potuit, cum Britannī celeritāte tantopere superābant. Nāve trāditā, dīvitiae maximae intus repertae sunt; quin etiam gubernātor ipse duo pōcula argentea habuisse dīcitur. Quae cum praefectus vīdisset, gubernātōrī, “Duo pōcula tū habēs," inquit; “alterum mihi dandum est." Tum gubernātor miser, quī omnia trādenda planē intellegēbat, invītus praefectō in manūs pōcula trādidit ambō.