Jump to content

A First Latin Reader/71

Unchecked
E Wikisource
 70. An English Privateer 72. Indian Vengeance 
LESSON 71
A Roman Vandal


Quibus rebus admoneor ut dē pessimīs facinoribus Verris, hominis planē scelerātī, pauca nunc dicam. Nam ille, cum praetor in Siciliā esset, omnibus locīs oppida templaque spoliāvit quīn etiam tantae erat avāritiae, ut nē pauperrimī quidem Siculī bona vidēre posset, quīn statim ea possidēre vellet. Interdum autem ā suīs comitibus est ēlūsus.

Sicut memoriae trāditum est eum ōlim certiōrem factum cuidam Siculō esse duo pōcula argentea; quō audītō, etsī aedēs eiusdem hominis nūper spoliātae erant, nūntium statim mīsit, quī pōcula ad sē sine morā dēferrī iubēret. Siculus igitur, veritus nē sibi malum accideret maius, cōnfestim cum pōculīs ad praetōrem profectus est. Quō ubi pervēnit, praetor forte iam quiescēbat; sed ante forēs ambulābant quidam ex ipsīus amīcīs, hominēs improbī, quōrum tamen cōnsiliō ille multum ūtī cōnsuēverat: quī Siculō statim, “Ubi sunt pōcula?" inquiunt. Tum homō miser primō querī coepit bona omnia sibi ēripī, deinde eōs vehementer hortātus est ut sibi auxiliō essent. Quō audītō, illī “Quantum nobis dabis,” inquiunt, "si pōcula tibi nōn eripientur?" Tum Siculus spē ērēctus, praemium satis magnum pollicitus est, pōculaque brevī domum laetus reportāvit comitēs enim praetōris, cum ille ē somnō experrectus esset, audācī mendāciō ūsī nōn dubitāvērunt cōnfīrmāre pōcula sibi nōn digna vidērī, quae in eius mēnsā pōnerentur.

————————
Forēs

These remnants of a house door serve to show why the word for “door” is plural in Latin. Roman house doors were arranged almost always to open inward rather than outward; on the inside there was a more or less primitive lock or bolt, and sometimes a bar too was used.

————————