73. A Tale of Brave Women | 75. A Dangerous Conspiracy |
Et hāc et aliīs aetātibus hominēs crēdulī cōnsuēverant in cavernīs maris frūstrā quaerere nāvēs, quae ōlim gazā onustae in marī naufragium fēcisse dīcuntur interdum autem fortūnā prōsperiōre ūsī sunt. Sīcut abhinc multōs annōs quīdam negōtiātor, ē Britanniā Novā paucīs cum comitibus profectus, ad locum nāvigāvit longinquum, ubi gaza maxima multlīs ante annīs naufragiō āmissa esse dīcēbātur. Quō cum vēnisset, arborem altissimam statim excīdit scaphamque fēcit, quae ad freta fīnitima explōranda usuī esset.
Aliquamdiū nihil repertum est. Ōlim tamen, cum nautae tōtō diē diligenter labōrāvissent ac spē omnī paene sublātā ad nāvem sē dēfessī cōnferrent, quīdam ex eīs forte submersam animadvertit algam fōrmōsam, cuius pulchritūdine captus servum Indum ē scaphā exsilīre eamque carpere iussit; ille vērō, ubi cum algā sē ex aquā ēmersit, sub marī cōnfīrmāvit sēsē multa arrna vīdisse. Quō audītō, omnēs ecfrēnātē gaudēbant, cum sentīrent sē iam dēmum nāvigium invēnisse, quod mēnsēs multōs quaesiverant. Quārē statim in mare exsiluērunt Indiī aliī; ā quibus brevī e nāvigiō lāminae argenteae complūrēs ēlātae sunt. Posterō diē nautae, cum eōdem prīmā lūce cum praefectō redīssent, ē marī vim argentī incrēdibilem ūnā cum gemmīs plūrimīs facile recēpērunt.