Jump to content

A First Latin Reader/73

Unchecked
E Wikisource
Lesson 73
A Tale of Brave Women
1912
 72. Indian Vengeance 74. The Treasure Seekers 
LESSON 73
Tale of Brave Women

Abhinc multōs annōs, cum in prōvinciīs, quae ad occidentem spectant adhūc rārī essent colōnī, explōrātōrēs quīdam, domō trāns montēs profectī, per regiōnēs īgnōtās multa mīlia passuum iter fēcērunt, et postrēmō locum idōneum nactī, procul ab amīcīs in rīpā pulcherrimī flūminis castellum parvum collocāvērunt; quibus rēbus factīs, nūntiōs mīsērunt, quī eōdem mulierēs līberōsque dēdūcerent.

Hiems iam appropinquābat; omnēs tamen cum nūntiīs libenter domō ēgressī sunt, et nāvigiīs parvīs vectī secundō flūmine ad castellum versus per aquam glaciē impedītam summō labōre contendērunt. Barbarī interim paene cotīdiē ē rīpīs tēla coniciēbant; et postrēmō multī ē colōnōrum numerō exitiālī morbō affectī sunt. Quā rē cōgnitā, hostēs ē rīpā scāphīs audācter prōgressī, nāvigium cēpērunt quō aegrī vehēbantur, hominēsque miserōs īnterfēcērunt omnēs.

Tantīs in perīculīs nōn virī sēlum sed etiam mulierēs virtūtem maximam praestitērunt. Sicut, cum scapha quaedam in saxō absconditō adhaesisset, mulierēs duae exsiluērunt in aquam frīgidam, scaphamque dē saxō dētrūsērunt, cum alterius vir hostēs armīs dēterrēbat. Atque in liburnicā quādam puella vix adulta omnibus salūtī fuit; cum enim ab Indīs tēla conicerentur plūrima, virīque sē tegere cōnārentur, haec virgō fortis, cum liburnicam vī flūminis ad rīpam dēferrī animadvertisset, gubernāculis arreptīs nāvem in cursū tenuit, dōnec vulnerāta est; quīn etiam nē tum quidem gemitum ūllum ēdidit, neque ē manibus gubernācula ēlābī passa est.

————————