Jump to content

A First Latin Reader/77

Unchecked
E Wikisource
Lesson 77
A Quick-Witted Messenger
1912
 76. A Dangerous Conspiracy (Continued) 78. Fortune favors the Brave 
LESSON 77
A Quick-Witted Messenger

Ōlim, cum in prōvinciīs, quae ad meridiem spectant, Americānī cum Britannīs diū gessissent bellum ac saepe superātī essent, dux quīdam Americānus ad imperātōrem alium litterās mittere volēbat; at prīmō reperīrī poterat nēmō, quī eās dēferre audēret, quod undique hostēs viās obsidēbant. Postrēmō autem mulier quaedam, “Ego litterās adferam,” inquit; “quidvis audēre mālō, quam domī animō morārī suspēnsō."

Equō adductō, nūntia sine morā cōnscendit, ac, cōnfēstim profecta, in itinere ab hostibus intercepta est. Quam captam mīlitēs maximā dīligentiā custōdiērunt, dōnec mulier vocārī posset, quae litterās quaereret, sī quae forte nuntiae vestīmentis tēctae essent.

Dum vērō mulier exspectātur, nūntia litterās celeriter perlēgit, cumque eās discerpsisset, frāgmenta chartae ēdit singula. Quae rēs eī salūtī fuit: altera enim mulier, cum postrēmō vēnisset, nihil scīlicet invenīre potuit; quārē mīlitēs, veniā contumēliae petītā, nūntiam incolumem abīre passī sunt. Illa autem summā celeritāte ad castrā Americānā contendit, imperātōremque certiōrem fecit de rēbus omnibus, quae in litterīs scrīptae erant.

————————