| 85. An Early Morning Surprise |
|
Dē crūdēlitāte Indōrum multa nārrantur. Sīcut, cum oppidum colōnōrum quoddam ā Gallīs barbarīsque esset expugnātum, amplius[1]que quīnquāgintā oppidānī captī essent, hostēs cum captīvīs miserīs cōnfēstim domum contendērunt. Dum autem iter faciunt, ūnus ē captīvīs, homō obēsus[2], quī onus[3] grave ferre coāctus tardius[4] sequēbātur, sē posse clam effugere ratus, onus subitō in viā dēposuit atque in arbore cavā latēre conātus est.
Hīc[5] autem ab Indīs brevī repertus, veste[6] dētractā per nivem nūdus prōgredī est coāctus; quō modō usque ad noctem iter factum est[7]. Tum barbarī, captīvō ad arborem religātō, ignem[8] pedetemptim admovēbant[9], dōnec homō moribundus vīsus est; deinde rursus paulum redūcēbant[10], quō[11] diūtius cruciārētur[12]. Quīn etiam, nē hōc[13] quidem contentī[14], frūsta[15] abscīdērunt vīscerum[16], ut cruciātū[17] captīvī oculōs suōs pāscerent[18], cum interim canerent aut saltārent rīdentēs; et postrēmō, nē contumēlia ūllā deesset[19], corpus mortuī[20] in favīllam[21] resīdere[22] passī sunt, quō[23] posteā maiōre[24] amīcī[25] dolōre afficerentur, cum eius cāsum vidērent miserrimum.
- ↑ amplius: i.e. more (than); cf. such expressions as “above a thousand”.
- ↑ obēsus, -a, -um: stout.
- ↑ onus, -eris: n, load.
- ↑ tardius: absol. compar..
- ↑ Hīc: adv., the adv..
- ↑ veste: i.e. vestimentō.
- ↑ iter factum est: translate by an active form.
- ↑ ignem: m, the fire.
- ↑ admovēbant: kept moving up.
- ↑ redūcēbant: sc. eum (i.e. ignem), For the force of this imperfect, cf. sapiēbant, p. 7, l. 17.
- ↑ quō: replacing ut, as it regularly does when the purpose clause contains a comparative.
- ↑ cruciārētur: cruciō, 1: (keep in) torture.
- ↑ hōc: (neut.) noun.
- ↑ contentī: contentus, -a, -um: with abl., content (with).
- ↑ frūsta: not frūstrā.
- ↑ vīscerum: viscus, -eris: n, (sing. and pl.), flesh.
- ↑ cruciātū: m, Strictly, cruciātū is abl. of means.
- ↑ pāscerent: pāscō, 3, pāvī, pāstus: with abl., feast … (upon).
- ↑ dēesset: what is the literal force of the word (dē + sum)?.
- ↑ mortuī: m, as noun (gen. mortuōrum).
- ↑ favīllam: favīlla, -ae: f, embers.
- ↑ resīdere: resīdō, 3, -sēdī: sink down.
- ↑ quō: cf. p. 101, l. 12.
- ↑ maiōre: (all the) greater.
- ↑ amīcī: m, nom. pl..