| 92. A Pirate Outdone |
|
Gentēs, quae Āfricam incolunt, quondam inter sē saepe dīmicābant, captīvīque ā negōtiātoribus emptī, nāvibus[1] in terrās sunt transportātī dīversās, ubi dominīs novīs trāditī summīs labōribus[2] aetātem[3] in agrīs agēbant. Dum autem nāvigant[4], condiciō captīvōrum miserrima erat; nam trāditum est dominōs, quī quaestum volēbant facere quam maximum neque aliud[5] cūrābant, valētūdinī salūtīque servōrum operam minimam dedisse.
Quī igitur miserī[6] in locīs[7] angustīs foedīs[8]que procul ā lūce caelī[9]que spiritū[10] saepe claudēbantur. Quīn etiam interdum, ut nāvēs quam plūrimōs portārent, inter sē[11] vinculīs iūnctī[12], supīnī diēs noctēsque iacēre coāctī sunt, spatiō minimō tantum relictō, ubi paucī[13] vice alternā[14] sē exercēre[15] possent: quōrum[16] cruciātus, tempestāte coortā[17], maximus erat; tum enim forīs[18] omnibus clausīs vix respīrāre[19] poterant, multīque moriēbantur[20]. Quō modō saepe factum est ut[21] vīvī, vinculīs retentī, inter mortuōs iacēre cōgerentur, dōnec postērō diē nautae solverent mortuōs corporaque in mare abicerent[22].
- ↑ nāvibus: f, by ship.
- ↑ labōribus: m, translate as sing..
- ↑ aetātem: f, cf. vītam with the same verb, p. 6, l. 5.
- ↑ dum . . . nāvigant: freely, it was, however, while they were on shipboard, that.
- ↑ aliud: n, anything else.
- ↑ quī . . . miserī: the poor wretches.
- ↑ locīs: m, quarters.
- ↑ foedīs: foedus, -a, -um: foul.
- ↑ caelī: n, (open) air.
- ↑ spiritū: spīritus, -ūs: m, breath.
- ↑ inter sē: i.e. to one another.
- ↑ iūnctī: iungō, 3, iūnxī, iūnctus: bind.
- ↑ paucī: m, i.e. small groups.
- ↑ vice alternā: abl. phrase, in turn.
- ↑ exercēre: exerceō, 2, -uī, -itus: exercise, note the mood.
- ↑ quōrum: (their).
- ↑ tempestāte coortā: translate by a “when” clause.
- ↑ forīs: foris, -is: f, gangway.
- ↑ respīrāre: respīrō, 1: breathe.
- ↑ moriēbantur: cf. rapiēbant, p. 7, l. 17.
- ↑ factum est ut: cf. p. 74, l. 15.
- ↑ solverent . . . abicerent: translate both the subjunctives “should.”.