Jump to content

A First Latin Reader/92

Unchecked
E Wikisource
Lesson 92
A Pirate Outdone
1912
 91. Evils of the Slave Trade 93. Colonization in Africa 
LESSON 92
A Pirate Outdone

Illīs temporibus, cum servī plūrimī ex Āfricā in terrās dīversās trānsportārentur, saepe in marī coniūrātiōnem inter sē nautae fēcērunt, dominōque nāvis aut coniectō in vincula aut interfectō, ducem novum ipsī dēligēbant; quō modō pīrātae factī secundum lītus Āfricae ultrō citrōque nāvigābant et nāvēs gentium spoliābant omnium.

Quōrum ē numerō quīdam in portum ōlim vectī longinquum, ubi in lītore collocāta erant castra parva Britannica, legatum tēla aurumque ē castrīs ad sē mittere summā superbia iusserunt. Ille vērō, vir maximae constantiae, aurum respondit sē nōn datūrum esse, sed tēla libenter missūrum sī eōrum navis propius accessisset.

Tum pīrātae īrā commōtī castra ācerrimē adortī sunt, ac lēgātus Britannicus, postquam tēla dēfēcērunt ē castrīs sē recipere coāctus, postrēmō ab hostibus captus est; quī eum cum custōdibus cōnfēstim ad ducem misērunt. Iste scīlicet hominem horrendīs exsecrātiōnibus accēpit, quod animō tam obstinātō rēsistere ausus erat; lēgātus autem minimē territus audācter respondit atque etiam maiōribus exsecrātiōnibus quam dux ipse ūsus est. Quae rēs eī salūtī fuit; nam pīrātae cēterī, novā rē dēlectātī, cachinnōs sustulērunt maximōs et ultrō vītam hominī concessērunt, quod male dīcendō ducem ipsum superāre potuerat.

————————