Jump to content

A First Latin Reader/93

E Wikisource
Lesson 93
Colonization in Africa
1912
 92. A Pirate Outdone 94. A Prize Won and Lost 
LESSON 93
Colonisation in Africa

Americānī Britannīque, cum dēmum plānē coepissent cōgnōscere mala[1], quae ab emptiōne servōrum[2] oriuntur[3], colōniās in Āfricam statuērunt dēdūcendās esse[4], in quās lībertīnī[5] mitterentur[6]; illīsque temporibus erant etiam quī servōs ferē omnēs postrēmō sīc in patriam[7] redūcī posse[8] exīstimārent[9].

Colōniae, quae prīmō sunt eō[10] dēductae, nōn erant validae, et saepe cum incolīs Āfricānīs pugnandum erat. Sīcut ōlim, cum colōnī quīdam prōmunturiō īnsulāque emptīs oppidum parvum in lītore condidissent, nātiōnēs proximae molestē ferēbant[11] peregrinōs illīc[12] cōnsēdisse; verēbantur enim nē iūra sua vetera āmitterent, emptiōque servōrum (quā ex rē quaestum magnum faciēbant) mox tōta[13] reprimerētur. Quārē, armātīs undique convocātīs, in oppidum colōnōrum repente impetum fēcērunt ācerrimum. Intrā[14] mūnītiōnēs erant dux aeger et trīgintā quīnque tantum hominēs, quī arma ferre possent; at illī, cum[15] in proeliō quīndecim ex ipsōrum[16] numerō aut vulnerātī aut interfectī essent, hostēs praedā occupātōs[17] postrēmō in fugam coniēcērunt. Paucīs autem post diēbus oppugnātiō ā barbarīs redintegrāta est; quī nē tum quidem[18] rem bene gessērunt. Itaque, pāce iam dēmum factā, haec quidem colōnia[19] paulātim numerō vīribus[20]que aucta est.

————————
  1. mala: n, as (neut.) noun; cf. the somewhat similar use of the neut. bona.
  2. emptiōne servōrum: freely, traffic in slaves; lit. what?.
  3. oriuntur: orior, 4, ortus sum: cf. coorior, arise.
  4. in Āfricam . . . dēdūcendās esse: freely, ought to be planted in Africa.
  5. lībertīnī: lībertīnus, -ī: m, freedman.
  6. mitterentur: note the mood.
  7. patriam: f, i.e. (their) rightful country.
  8. posse: could.
  9. exīstimārent: cf. the note on erant quī, p. 109, l. 5.
  10. : adv., for meaning, cf. quō, p. 107, l. 14.
  11. molestē ferēbant: i.e. were much wrought up that, etc..
  12. illīc: adv., there.
  13. tōta: translate as if an adv..
  14. Intrā: behind.
  15. cum: after.
  16. ipsōrum: their.
  17. occupātōs: busied.
  18. nē . . . quidem: see the Vocab..
  19. haec quidem colōnia: freely, this particular colony; lit. what? (Do not confuse quidem with quīdam.).
  20. vīribus: contrast the meaning of vīs and vīrēs (see the Vocab.).