Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXVI Liber CXXVIII Fairytale right blue.png

Parthi Labieno, qui Pompeianarum partium fuerat, duce in Syriam inruperunt uictoque Decidio Saxa, M. Antoni legato, totam eam prouinciam occupauerunt. M. Antonius cum ad bellum aduersus Caesarem gerendum incitaretur ab uxore Fuluia ne concordiae ducum obstaret, pace facta cum Caesare, sororem eius Octauiam in matrimonium duxit. Q. Saluidenum consilia nefaria aduersus Caesarem molitum indicio suo prostraxit, isque damnatus mortem consciuit. P. Ventidius Antoni legatus Parthos proelio uictos Syria expulit Labieno, eorum duce, occiso.

Cum uicinus Italiae hostis, Sex. Pompeius, Siciliam teneret et commercium annonae impediret, expostulatam cum eo pacem Caesar et Antonius fecerunt ita ut Siciliam prouinciam haberet.

Praeterea motus Africae et bella ibi gesta continet.