Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXVIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXVII Liber CXXIX Fairytale right blue.png

Cum Sex. Pompeius rursus latrociniis mare infestum redderet nec pacem quam acceperat praestaret, Caesar necessario aduersus eum bello suscepto duobus naualibus proeliis cum dubio euentu pugnauit.

P. Ventidius, legatus Antonii, Parthos in Syria proelio uicit regemque eorum occidit. Iudaei quoque a legatis Antoni subacti sunt.

Praeterea belli Siculi apparatum continet.