Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXIX Liber CXXXI Fairytale right blue.png

M. Antonius dum cum Cleopatra luxuriatur, tarde Mediam ingressus bellum cum legionibus XVIII et XVI milia equitum Parthis intulit, et cum, duabus legionibus amissis, nulla re prospere cedente retro rediret, insecutis subinde Parthis et ingenti trepidatione et magno totius exercitus periculo in Armeniam reuersus est, XXI diebus CCC milia fuga emensus. Circa VIII milia hominum tempestatibus amisit.

Tempestates quoque infestas super tam infeliciter susceptum Parthicum bellum culpa sua passus est, quia hiemare in Armenia nolebat, dum ad Cleopatram festinat.