Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXXI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXX Liber CXXXII Fairytale right blue.png

Sex. Pompeius cum in fidem M. Antoni ueniret, bellum aduersus eum in Asia moliens oppressus a legatis eius occisus est.

Caesar seditionem ueteranorum cum magna pernicie motam inhibuit, Iapydas et Dalmatas et Pannonios subegit.

Antonius Artauasden, Armeniae regem, fide data perductum in uincula conici iussit, regnumque Armeniae filio suo ex Cleopatra nato dedit, quam uxoris loco iam pridem captus amore eius habere coeperat.