Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXXI Liber CXXXIII Fairytale right blue.png

Caesar in Illyrico Dalmatas domuit.

Cum M. Antonius ob amorem Cleopatrae, ex qua duos filios habebat, Philadelphum et Alexandrum, neque in urbem uenire uellet neque finito IIIuiratus tempore imperium deponere bellumque moliretur quod urbi et Italiae inferret, ingentibus tam naualibus quam terrestribus copiis ob hoc contractis remissoque Octauiae, sorori Caesaris, repudio, Caesar in Epirum cum exercitu traiecit. Pugnae deinde naualis et proelia equestria secunda Caesaris referuntur.