Liber LXIII | Liber LXV |
Atherbal bello petitus ab Iugurtha et in oppido Cirtha obsessus contra denuntiationem senatus ab eo occisus est, et ob hoc bellum Iugurthae indictum, idque Calpurnius Bestia cos. gerere iussus pacem cum Iugurtha iniussu populi et senatus fecit.
Iugurtha fide publica euocatus ad indicandos auctores consiliorum suorum, quod multos pecunia in senatu corrupisse dicebatur, Romam uenit et propter caedem admissam in regulum quemdam nomine Massiuam, qui regnum eius populo R. inuisi adfectabat, Romae interfectum cum periclitaretur causam capitis dicere, clam profugit et cedens urbe fertur dixisse : "O urbem uenalem et cito perituram, si emptorem inuenerit."
A. Postumius legatus infeliciter proelio aduersus Iugurtham gesto pacem quoque adiecit ignominiosam, quam non esse seruandam senatus censuit.