Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXXI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXX Liber LXXXII Fairytale right blue.png

L. Sylla Athenas, quas Archelaus, praefectus Mithridatis, occupauerat, circumsedit et cum magno labore expugnavit. Vrbi libertatem et quae habuerat reddidit.

Magnesia, quae sola in Asia ciuitas in fide manserat, sua uirtute aduersus Mithridatem defensa est.

Praeterea excursiones Thracum in Macedoniam continet.