Ab Urbe Condita - Periochae/liber XCI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XC Liber XCII Fairytale right blue.png

Cn. Pompeius cum adhuc eques R. esset, cum imperio proconsulari aduersus Sertorium missus est. Sertorius aliquot urbes expugnauit plurimasque ciuitates in potestatem suam redegit.

Appius Claudius procos. Thracas pluribus proeliis uicit.

Q. Metellus procos. L. Hirtuleium, quaestorem Sertori, cum exercitu cecidit.