Ab Urbe Condita - Periochae/liber XCII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XCI Liber XCIII Fairytale right blue.png

Cn. Pompeius dubio euentu cum Sertorio pugnauit, ita ut singula ex utraque parte cornua uicerint. Q. Metellus Sertorium et Perpernam cum duobus exercitibus proelio fudit, cuius uictoriae partem cupiens ferre Pompeius parum prospere pugnauit. Obsessus deinde Cluniae Sertorius adsiduis eruptionibus non leuiora damna obsidentibus intulit.

Praeterea res ab Curione procos. in Thracia gestas aduersus Dardanos et Q. Sertori multa crudelia in suos facta continet; qui plurimos ex amicis et secum proscriptis crimine pro insimulatos occidit.