Ab Urbe Condita - Periochae/liber XCIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XCII Liber XCIV Fairytale right blue.png

P. Seruilius procos. in Cilicia Isauros domuit et aliquot urbes piratarum expugnauit.

Nicomedes, Bithyniae rex, populum R. fecit heredem regnumque eius in prouinciae formam redactum est.

Mithridates foedere cum Sertorio icto bellum populo R. intulit. Apparatus dein regiarum copiarum pedestrium naualiumque; et occupata Bithynia M. Aurelius Cotta cos. ad Calchedona proelio a rege uictus; resque a Pompeio et Metello aduersus Sertorium qui omnibus belli militiaeque artibus par fuit. Ab obsidione Calagurris oppidi depulsos coegerit diuersas regiones petere, Metellum ulteriorem Hispaniam, Pompeium Galliam.